Job 31:33
Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam; + 31.33 Si abscondi quasi homo. Hominis proprium esse conspicit, etc., usque ad expressa confessione peccati, recte subjungitur:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
If I covered my transgressions as Adam, by hiding mine iniquity in my bosom:
In Context
Cross References
Genesis 3:7Et aperti sunt oculi amborum; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.
Genesis 3:12Dixitque Adam: Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi. + 3.12 Dixitque Adam: Mulier quam dedisti, etc. AUG. Non dicit, Peccavi: superbia enim habet confusionis deformitatem, non confessionis humilitatem. Ad hoc autem scriptum est, et interrogationes ad hoc factæ, ut veraciter et utiliter scriberentur, ut sciamus quanto morbo superbiæ laborent hodie conantes malum in Creatorem referre, et si quid boni faciunt, sibi tribuere. Mulier quam dedisti, etc. Quasi ad hoc data sit, ut non ipsa obediret viro, et ambo Deo. Mulier quam dedisti, etc. GREG., lib. IV Mor., c. 27, tom. 1, col. 661 Quatuor modis peccatum perpetratur in corde, etc., usque ad ad extremum falsæ spei seductione, vel obstinatione miseræ desperationis nutritur.
2 Kings 20:15At ille respondit: Quid viderunt in domo tua? Ait Ezechias: Omnia quæcumque sunt in domo mea, viderunt: nihil est quod non monstraverim eis in thesauris meis.
Hosea 6:7Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum: ibi prævaricati sunt in me.
1 John 1:8Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. + 1.8 Si dixerimus, etc. Illi etiam non habent charitatem qui de meritis superbientes se dicunt esse mundos. Habemus. Non ait, habuimus: ne forte de præteritis dictum videretur.