The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 2 › Genesis 2:18

Genesis 2:18

Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adjutorium simile sibi. + 2.18 Dixit quoque Dominus, etc. AUG., l. IX de Gen., c. 8 Qui sentiunt ad gignendos filios in paradiso misceri non licere, etc., usque ad anima ex anima, sive alio modo fiat anima.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the LORD God said, It is not good that the man should be alone; I will make him an help meet for him.

In Context

17de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas: in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris. + 2.17 De ligno autem, etc. AUG., ubi supra, c. 15 Lignum ex eo, etc., usque ad id est, quod amabant non amissuri. SEVERIANUS. Tres arborum differentiæ erant in paradiso. Una quidem data illi erat ut viveret, altera ut bene viveret, tertia ut semper viveret. In quocunque enim die, etc. Non ait, Si comederis, mortalis eris, sed morte morieris. Mortuus est enim homo in anima cum peccavit, quia recessit ab illo Deus, qui est vita animæ: quam secuta est mors corporis, discedente ab illo anima, quæ est vita corporis; quæ Adæ evenit, cum præsentem vitam finivit. Potest ita intelligi quod quando peccaverunt, statim morte illa puniti sunt, de qua dicitur Rom. septimo: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus? et ibidem octavo: Corpus mortuum est propter peccatum; non ait mortale, sed mortuum, quamvis mortale, quia moriturum. Non credendum est ante peccatum ita fuisse illa corpora, sed animalia nondum spiritualia, non tamen mortua, quæ scilicet necesse esset mori, quod in die prævaricationis factum est. Morte morieris. Duplex mors significatur: animæ, Domino discedente, qui est ejus vita; vel corporis, quam in fine vitæ accepit. Sed statim necessitatem moriendi incurrit.

19Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea: omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus. + 2.19 Adduxit ea, etc. AUG., l. IX de Gen. ad litt., c. 14, tom. 3 Non sicut venatores, vel aucupes; nec jussionis vox de nube facta est, quam rationales animæ intelligere solent; hanc enim naturaliter non intelligunt bestiæ, vel aves, etc., usque ad terra esse creata intelliguntur. HIERON. Videtur primam linguam humano generi fuisse Hebræam, quia nomina quæ usque ad divisionem linguarum in Genesi legimus, constat esse illius.

Read all of Genesis 2

Cross References

Genesis 3:12Dixitque Adam: Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi. + 3.12 Dixitque Adam: Mulier quam dedisti, etc. AUG. Non dicit, Peccavi: superbia enim habet confusionis deformitatem, non confessionis humilitatem. Ad hoc autem scriptum est, et interrogationes ad hoc factæ, ut veraciter et utiliter scriberentur, ut sciamus quanto morbo superbiæ laborent hodie conantes malum in Creatorem referre, et si quid boni faciunt, sibi tribuere. Mulier quam dedisti, etc. Quasi ad hoc data sit, ut non ipsa obediret viro, et ambo Deo. Mulier quam dedisti, etc. GREG., lib. IV Mor., c. 27, tom. 1, col. 661 Quatuor modis peccatum perpetratur in corde, etc., usque ad ad extremum falsæ spei seductione, vel obstinatione miseræ desperationis nutritur.

Proverbs 18:22Qui invenit mulierem bonam invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum; qui autem tenet adulteram stultus est et impius.

1 Corinthians 7:36Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri: quod vult faciat: non peccat, si nubat. + 7.36 Si quis autem, etc. Sicut de virginibus determinavit, sic de custodibus determinat.

1 Timothy 2:11Mulier in silentio discat cum omni subjectione. + 2.11 Mulier in silentio. Orandi officium dixit convenire omnibus, et qualiter, et pro quibus, et quare, et quod ubique orandum sit. Nunc dicit, quod docendi officium solis viris conveniat, et quales ad illud debeant ordinari, determinat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 2:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 2:17Genesis 2Genesis 2:19 →