bible.software › Genesis › Genesis 2 › Genesis 2:20
Genesis 2:20
Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cæli, et omnes bestias terræ: Adæ vero non inveniebatur adjutor similis ejus. + 2.20 Appellavitque, etc. AUG. Mystice. Significans gentes quæ salvæ fierent in Ecclesia per Christum, nomen Christi accepturas, quod prius non habebant; unde, Isa. LXV: Vocabo servos meos nomine alio. Adæ vero non inveniebatur, etc. AUG., lib. IX de Gen. ad litt., cap. 15 et seq. Videndum est quomodo facta sit mulieris formatio, quæ mystice dicitur ædificatio, etc., usque ad ut intelligamus per illam extasim Adam divinitus hæc dixisse. Adæ vero non inveniebatur adjutor. Nullus fidelis justus Christo æquari potest. Psalm. 44: Speciosus enim forma præ filiis hominum. Nemo enim poterat genus humanum liberare nisi ipse. Unde Apocalypsis 5: Nemo inventus est dignus aperire librum et solvere signacula ejus, etc. Adæ vero non inveniebatur, etc. AUG., de Gen. contra Manich., l. 2, c. 13 Facta est mulier in adjutorium viri, etc., usque ad et dominio rationis cooperante gratia subjugare.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Adam gave names to all cattle, and to the fowl of the air, and to every beast of the field; but for Adam there was not found an help meet for him.
In Context
19Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea: omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus. + 2.19 Adduxit ea, etc. AUG., l. IX de Gen. ad litt., c. 14, tom. 3 Non sicut venatores, vel aucupes; nec jussionis vox de nube facta est, quam rationales animæ intelligere solent; hanc enim naturaliter non intelligunt bestiæ, vel aves, etc., usque ad terra esse creata intelliguntur. HIERON. Videtur primam linguam humano generi fuisse Hebræam, quia nomina quæ usque ad divisionem linguarum in Genesi legimus, constat esse illius.
21Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam: cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea. + 2.21 Immisit ergo Dominus, etc. ISID. ex Aug., ut supra, c. 13, 14 Mystice. Non possunt hæc corporeis oculis videri. Sed quanto quis a visibilibus ad secreta intelligentiæ quasi obdormiendo secesserit, melius et sincerius videt, etc., usque ad et Ecclesiæ referenda. AUG., lib. X de Gen. ad litt., c. 1 Qui putant animam ex anima, etc., usque ad quam de viro fuerat dictum. AUG., ibid., c. 19, 20 Si quæratur unde accepit animam Christus, mallem audire meliores et doctiores; etc., usque ad quibus quid responderi possit, nondum mihi occurrit. Immisit ergo Dominus soporem, etc. GREG., Moral., l. 30, tom. 2 Culmen contemplationis non attingimus, si non ab exterioris curæ oppressione cessemus: nec nos ipsos intuemur, ut sciamus in nobis aliud esse rationale quod regit, aliud animale quod regitur, nisi ad secretum silentii recurrentes, ab exteriori perturbatione sopiamur. Quod bene Adam dormiens figuravit, de cujus mox latere mulier processit. Qui enim ad interiora intelligenda rapitur, a rebus visibilibus oculos claudit, et tunc intelligit in seipso aliud esse quod regere debeat, tanquam vir; aliud quod regatur, tanquam femina.
Read all of Genesis 2
Cross References
Genesis 2:18Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adjutorium simile sibi. + 2.18 Dixit quoque Dominus, etc. AUG., l. IX de Gen., c. 8 Qui sentiunt ad gignendos filios in paradiso misceri non licere, etc., usque ad anima ex anima, sive alio modo fiat anima.
This Verse In Other Editions
Study Genesis 2:20