The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 2 › Genesis 2:21

Genesis 2:21

Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam: cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea. + 2.21 Immisit ergo Dominus, etc. ISID. ex Aug., ut supra, c. 13, 14 Mystice. Non possunt hæc corporeis oculis videri. Sed quanto quis a visibilibus ad secreta intelligentiæ quasi obdormiendo secesserit, melius et sincerius videt, etc., usque ad et Ecclesiæ referenda. AUG., lib. X de Gen. ad litt., c. 1 Qui putant animam ex anima, etc., usque ad quam de viro fuerat dictum. AUG., ibid., c. 19, 20 Si quæratur unde accepit animam Christus, mallem audire meliores et doctiores; etc., usque ad quibus quid responderi possit, nondum mihi occurrit. Immisit ergo Dominus soporem, etc. GREG., Moral., l. 30, tom. 2 Culmen contemplationis non attingimus, si non ab exterioris curæ oppressione cessemus: nec nos ipsos intuemur, ut sciamus in nobis aliud esse rationale quod regit, aliud animale quod regitur, nisi ad secretum silentii recurrentes, ab exteriori perturbatione sopiamur. Quod bene Adam dormiens figuravit, de cujus mox latere mulier processit. Qui enim ad interiora intelligenda rapitur, a rebus visibilibus oculos claudit, et tunc intelligit in seipso aliud esse quod regere debeat, tanquam vir; aliud quod regatur, tanquam femina.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the LORD God caused a deep sleep to fall upon Adam and he slept: and he took one of his ribs, and closed up the flesh instead thereof;

In Context

20Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cæli, et omnes bestias terræ: Adæ vero non inveniebatur adjutor similis ejus. + 2.20 Appellavitque, etc. AUG. Mystice. Significans gentes quæ salvæ fierent in Ecclesia per Christum, nomen Christi accepturas, quod prius non habebant; unde, Isa. LXV: Vocabo servos meos nomine alio. Adæ vero non inveniebatur, etc. AUG., lib. IX de Gen. ad litt., cap. 15 et seq. Videndum est quomodo facta sit mulieris formatio, quæ mystice dicitur ædificatio, etc., usque ad ut intelligamus per illam extasim Adam divinitus hæc dixisse. Adæ vero non inveniebatur adjutor. Nullus fidelis justus Christo æquari potest. Psalm. 44: Speciosus enim forma præ filiis hominum. Nemo enim poterat genus humanum liberare nisi ipse. Unde Apocalypsis 5: Nemo inventus est dignus aperire librum et solvere signacula ejus, etc. Adæ vero non inveniebatur, etc. AUG., de Gen. contra Manich., l. 2, c. 13 Facta est mulier in adjutorium viri, etc., usque ad et dominio rationis cooperante gratia subjugare.

22Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem: et adduxit eam ad Adam. + 2.22 Et ædificavitQuamobrem relinquet, etc. ISID., in Gen., t. 5 Quod per historiam completum est in Adam, etc., usque ad Serpens enim hæreticorum venena præsignat.

Read all of Genesis 2

Cross References

Genesis 15:12Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum. + 15.12 Pavor irruit, etc. AUG. in Quæst. Hebr. Tractanda est ista quæstio propter eos qui contendunt istas perturbationes non cadere in animum sapientis, etc., usque ad non dicendam perturbationem.

Job 4:13In horrore visionis nocturnæ, quando solet sopor occupare homines, + 4.13 In horrore visionis nocturnæ. In pavore nocturnæ visionis se percepisse venas susurri divini dicunt, quia ut alta jactent, vix ea posse se capere dicunt. Sed dum ita alta notant, testes contra se nequitiæ sunt. In nocturna enim visione dubie cernitur. Quando solet sopor occupare. Hoc est, dum omnes inferius dormiunt torpore, nos ad alta et superna percipienda vigilamus. Et dum aliquando hoc despici vident, seipsos timere simulant quod dicunt, unde subdit:

Proverbs 19:15Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet. + 19.15 Pigredo immittit soporem. Piger dicitur qui recte sciendo vigilat, sed nihil operando torpescit; sed pigredo immittit soporem, quia paulisper recte sentiendi vigilantia amittitur, dum ab opere cessatur. Recte autem subditur: Et anima dissoluta esuriet. Nam quia se ad superiora stringendo non dirigit, neglectam se inferius per desideria expandit, et dum studiorum subtilium vigore non constringitur, cupiditatis infimæ famæ sauciatur, ut quo per disciplinam ligari dissimulat, eo esuriens per voluptatum desideria se spargat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 2:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 2:20Genesis 2Genesis 2:22 →