The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 20 › Genesis 20:3

Genesis 20:3

Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi: En morieris propter mulierem quam tulisti: habet enim virum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But God came to Abimelech in a dream by night, and said to him, Behold, thou art but a dead man, for the woman which thou hast taken; for she is a man’s wife.

In Context

2Dixitque de Sara uxore suo: Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Geraræ, et tulit eam. + 20.2 Dixitque de Sara, etc. AUG. Quæri solet quomodo in illa ætate Abraham pro Saræ pulchritudine periclitari timuerit: sed formæ illius vis miranda est, quæ adhuc amari poterat. Dixitque de Sara, etc. ISID., in Gen., tom. 6 Tacuit uxorem, dixit sororem, ne ipse occideretur, et illa captiva ab alienigenis possideretur, certus quod a Deo inviolata servaretur, sicut apud Pharaonem, etc., usque ad Nolite vocare patrem super terram, unus est enim Pater vester qui in cœlis est. Dixitque, etc. AUG. Quod dicitur Abimelech pro Sara, Et peperci tibi ne peccares in me, advertendum est Deum fecisse, quando admonuit uxorem esse Abrahæ, quam putabat sororem. Et notandum quod in Deum peccatur, cum talia committuntur quæ putant homines vel non esse peccata, vel levia haberi tanquam in carne peccata.

4Abimelech vero non tetigerat eam, et ait: Domine, num gentem ignorantem et justam interficies?

Read all of Genesis 20

Cross References

Genesis 28:12Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens cælum: angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam, + 28.12 Viditque in somnis, etc. GREG., Regist. l. 1, ep. 24 Jacob prædicatores signat qui non solum caput Ecclesiæ, id est Christum contemplando appetunt, sed ad membra illius miserando descendunt: quod angeli ascendentes descendentesque demonstrant. Hinc Moses crebro tabernaculum intrat, et exit; et qui intus ad contemplationem rapitur, foris infirmantium negotiis urgetur; intus arcana considerat, foris onera carnalium portat. Qui de dubiis semper ad tabernaculum recurrit, coram testamenti arca Dominum consulit, exemplum rectoribus præbens, ut cum foris ambigunt quid disponant, ad mentem quasi ad tabernaculum redeant, et velut coram testamenti arca Dominum consulant, de quibus dubitant, apud se intus sacri eloquii paginas requirentes. Moraliter. In itinere dormire est in via hujus sæculi ab impedimento actionum sæcularium quiescere. Jacob dormiens angelos vidit: quia illi divina conspiciunt, qui ab appetitu temporalium rerum oculos claudunt: quos bene clausos diabolus aperuit dicens: In quacunque die comederitis, aperientur oculi vestri. Gen. 3 Vidit in somnis, etc. ISID. Angeli per scalam ascendentes et descendentes, evangelistæ sunt et prædicatores Christi, ascendentes ad intelligendam Divinitatem; omnem creaturam excedentes, ut inveniant in principio Verbum apud Deum, per quem omnia facta sunt. Descendentes ut inveniant eum, factum ex muliere, factum sub lege, etc. In illa etiam scala a terra usque ad cœlum, a carne usque ad spiritum: quia in illa carnales proficiendo, quasi ascendendo spirituales fiunt. Ad quos lacte nutriendos spirituales descendunt, quia non possunt eis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Ipse est sursum in capite, ipse deorsum in corpore suo, id est Ecclesia; ipse scala, qui ait Joan. 14: Ego sum via, etc. Ad ipsum ascenditur, ut in excelsis intelligatur: et descenditur, ut in membris parvulis nutriatur; per illum se erigunt, ut sublimem exspectent: et humiliant, ut eum sublimiter et temperanter annuntient.

Genesis 37:5Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis: quæ causa majoris odii seminarium fuit.

Genesis 40:5Videruntque ambo somnium nocte una, juxta interpretationem congruam sibi:

Genesis 41:1Post duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare super fluvium, + 41.1 Post duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare, etc. AUG. Q. in Gen., tom. 3 Sicut servus Abrahæ dixit, etc., usque ad ubi habitant terrena animalia.

Job 4:12Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus. + 4.12 Porro ad me dictum est verbum absconditum. Ibid. Abscondita se hæretici audire simulant, unde et latenter prædicant, ut sanctior eorum prædicatio habeatur, non aliis æqua. Furtive, etc. Ibid. Quia non cum aliis per ostium intrant, sed rimas quærunt pravæ intelligentiæ, quia vero fur lumen timet, addit:

Job 33:15Per somnium, in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 20:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 20:2Genesis 20Genesis 20:4 →