Genesis 23:2
Et mortua est in civitate Arbee, quæ est Hebron, in terra Chanaan: venitque Abraham ut plangeret et fleret eam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth, dicens:
Cross References
Genesis 13:18Movens igitur tabernaculum suum Abram, venit, et habitavit juxta convallem Mambre, quæ est in Hebron: ædificavitque ibi altare Domino. + 13.18 In Hebron. Civitas est in tribu Juda, quæ et Cariatharbe dicitur, id est, civitas quatuor; CHARIAT enim Hebraice civitas, arbe quatuor. Ibi enim situs est Adam maximus et Abram, Isaac et Jacob.
Genesis 24:67Qui introduxit eam in tabernaculum Saræ matris suæ, et accepit eam uxorem: et in tantum dilexit eam, ut dolorem, qui ex morte matris ejus acciderat, temperaret. + 24.67 Qui introduxit eam, etc. GREG. ut supra. Hanc Isaac in tabernaculo matris suæ introduxit, et uxorem accepit, quia in loco Synagogæ, de qua natus est Christus, Ecclesiam diligit: ut quæ cognatione, id est prædestinatione, proxima fuerat, amore conjuncta uxor fiat. Et intantum dilexit eam, etc. GREG. ut supra. Quia ex lucro Ecclesiæ Christus tristitiam ex perditione Synagogæ detersit, quia dum Ecclesia ex gentilitate veniens usque ad thorum contemplationis perducitur, Judæa pro nihilo habetur. Isaac quoque risus, Rebecca vero patientia dicitur: risus vero ex lætitia, patientia ex tribulatione. Et quamvis Ecclesia jam sit cœlestis gaudii contemplatione suspensa, habet tamen in se quod de carnis pondere doleat. Isaac vero et Rebecca junguntur, id est, risus et patientia, secundum illud Rom. 12: Spe gaudentes, in tribulatione patientes, ut prospera lætificent de contemplatione, adversa de tribulatione perturbent.
Genesis 50:1Quod cernens Joseph, ruit super faciem patris, flens et deosculans eum. + 50.1 Quod cernens Joseph, ruittransierunt quadraginta dies. STRAB. Qui numerus pœnitentiæ et humilitati convenit. Unde in lege et in Evangelio a prophetis et ab ipso Domino observatus est. AUG. Quadraginta dies sepulturæ, quos memorat Scriptura, forte pœnitentiam significant, qua sepeliuntur peccata. Non enim frustra quadraginta dies jejuniorum sunt constituti, quibus Moyses, et Elias, et ipse Dominus jejunavit, et Ecclesia præcipuam observationem jejuniorum Quadragesimam vocat. Unde et apud Jonam de Ninivitis scriptum est: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur Jon. 3, ut per tot dies, accommodatos scilicet humiliationi pœnitentium, intelligantur in jejuniis sua flevisse peccata, et impetrasse misericordiam. Nec tantum luctui pœnitentium hic numerus convenit. Quadraginta enim dies post resurrectionem fuit Dominus cum discipulis suis intrans et exiens, manducans et bibens, qui dies lætitiæ fuerunt. Nec septuaginta Interpretes errasse credendi sunt qui dixerunt: Triduum, et Ninive subvertetur: majore enim auctoritate præditi quam interpretum officium est, prophetico spiritu quo etiam ore uno in suis interpretationibus, quod magnum miraculum fuit, consonuisse firmantur triduum, posuerunt, quamvis non ignorarent quod quadraginta dies in Hebræo legerentur; ut in Christi clarificatione intelligerentur dissolvi et aboleri peccata, qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. Clarificatio autem Domini in resurrectione et ascensione cognoscitur. Unde hic quamvis unum et eumdem spiritum dedit: primo postquam resurrexit, secundo postquam ascendit; et quia post triduum resurrexit, post quadraginta autem dies ascendit: unum horum, quod posterius factum est, per numerum quadraginta dierum Hebræi significant; alterum vero de triduo, quod ad eamdem rem pertinet, Septuaginta memorant, non interpretationis servitute, sed prophetiæ auctoritate. Non ergo dicamus unum horum falsum esse, et pro aliis interpretibus contra alios litigemus; cum illi qui ex Hebræo interpretantur, probent scriptum esse quod interpretantur; et Septuaginta auctoritas, quæ tanto divinitus facto miraculo commendatur, tanta in Ecclesiis vetustate firmetur. Septuaginta diebus. STRAB. Ethnici novem diebus mortuos suos flebant. Unde et novendialis nona dies vocabatur, quando sepeliebantur. Dei cultores septem diebus exsequias celebrabant. Unde Eccli. 22: Luctus mortui septem dies: luctus autem fatui omne tempus vitæ ejus. Septenarius enim requiem significat. Unde septima dies sabbatum, id est requies dicitur. Celebrant ergo septimam diem mortuorum, optantes illos cum Domino requiescere a laboribus præsentis vitæ. Hinc ergo dicitur: Flevit eum Ægyptus septuaginta diebus, qui est decuplatus septenarius. Septies enim deni, septuaginta sunt. Potest etiam dici quia sicut tertia dies mortui agitur a fidelibus, ut anima, quæ est triplicis naturæ, requiescat; ita septimus dies celebratur, ut anima corpori reconcilietur, quæ carne illiciente peccavit. In septenario etiam tria sunt et quatuor; ternarius pertinet ad animam, quæ irascibilis, et concupiscibilis, et rationalis est; quaternarius ad corpus, qui quatuor constat elementis.
Numbers 13:22Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin, usque Rohob intrantibus Emath.
Deuteronomy 34:8Fleveruntque eum filii Israël in campestribus Moab triginta diebus: et completi sunt dies planctus lugentium Moysen. + 34.8 Fleveruntque. Quia regnavit mors etiam in eos qui non peccaverunt ab Adam usque ad Moysen: ideo lacrymæ prosequuntur ad inferos descendentem. HIERON., epist. ad Paulam. Non mirum si Moysi et Aaron, etc., usque ad sed intrinsecus esse, id est voluntati Domini ministrare. Et completi. Hinc videtur orta consuetudo, ut fidelibus mortuis triginta diebus pietatis officia persolvantur.
Joshua 14:14atque ex eo fuit Hebron Caleb filio Jephone Cenezæo usque in præsentem diem, quia secutus est Dominum Deum Israël.