bible.software › Deuteronomii › Deuteronomii 34 › Deuteronomii 34:8
Deuteronomii 34:8
Fleveruntque eum filii Israël in campestribus Moab triginta diebus: et completi sunt dies planctus lugentium Moysen. + 34.8 Fleveruntque. Quia regnavit mors etiam in eos qui non peccaverunt ab Adam usque ad Moysen: ideo lacrymæ prosequuntur ad inferos descendentem. HIERON., epist. ad Paulam. Non mirum si Moysi et Aaron, etc., usque ad sed intrinsecus esse, id est voluntati Domini ministrare. Et completi. Hinc videtur orta consuetudo, ut fidelibus mortuis triginta diebus pietatis officia persolvantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the children of Israel wept for Moses in the plains of Moab thirty days: so the days of weeping and mourning for Moses were ended.
In Context
7Moyses centum et viginti annorum erat quando mortuus est: non caligavit oculus ejus, nec dentes illius moti sunt. + 34.7 Moyses centum et viginti annorum. Si ab uno per naturalem ordinem usque ad quindecim singulorum numerorum summas conjunxeris, unum scilicet et duo et tria, et deinceps, centum et viginti fiunt. Quindenarius vero ex septem et octo conficitur, septem ad sabbatum refertur, octo ad circumcisionem, quia octava die circumcidebatur puer. Si vero ad Novum Testamentum respicias, habes septem dona Spiritus sancti, et in octavo resurrectionem Christi, centum et viginti ergo eos significant qui vel in Veteri Testamento Legis et Evangelii præcepta implere student. Moyses centum et viginti annorum. Hoc significat tam eum quam cæteros patres Veteris Testamenti post perfectionem mandatorum Dei, quæ est in duobus præceptis charitatis, per gratiam Christi et sanguinis redemptionem, æternæ quieti et futuræ vitæ aptos esse; quorum oculus non caligavit, piæ scilicet intentionis intuitus nubilo non fuit obscuratus, nec dentes malitiæ moti, quia non est perturbatus tempestate vitiorum, ordo discretionis eorum centum et viginti sunt anni legislatoris quo numero confirmata est altitudo Salomonici templi. Primitiva quoque Ecclesia post passionem et resurrectionem, Dominique ascensionem hoc numero virorum gratiam Spiritus sancti accepit. Quindecim namque qui ex septem et octo constant, futuram vitam significant quæ nunc geritur in sabbato animarum et perficietur in resurrectione corporum. In trigonum quoque quindenarius ductus, id est cum partibus suis adnumeratus, efficit centum et viginti. Apte ergo centenario et vicenario electorum beatitudo in futura vita signatur, et tertium domus Dei cœnaculum consummatur, quia post fidelium labores, post requiem animarum plena Ecclesiæ felicitas in resurrectionis gloria complebitur.
9Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiæ, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Israël, feceruntque sicut præcepit Dominus Moysi. + 34.9 Posuit super eum. In Scripturis suis testimonium ei perhibuit dicens: Prophetam Deus suscitabit, etc. Deut. 18., unde: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi Joan. 5..
Read all of Deuteronomii 34
Cross References
Genesis 50:3Quibus jussa explentibus, transierunt quadraginta dies: iste quippe mos erat cadaverum conditorum: flevitque eum Ægyptus septuaginta diebus.
Numbers 20:29Illo mortuo in montis supercilio, descendit cum Eleazaro.
Isaiah 57:1[Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo; et viri misericordiæ colliguntur, quia non est qui intelligat: a facie enim malitiæ collectus est justus. + 57.1 Justus perit. HIER. Hæc referunt Judæi ad Isaiam, qui serra lignea sectus est a Manasse impiissimo rege, et alios prophetas, quos ipse occidit, viros misericordiæ. Sed verius hoc de illo dicitur, qui est summe justus. Et nemo est. Propter speculatores cæcos et canes mutos. Qui recogitet: quia cæci et muti ignorantes sapientiam, non cogitant ea quæ Dei sunt.
This Verse In Other Editions
Study Deuteronomii 34:8