Genesis 24:11
Cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum juxta puteum aquæ vespere, tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam, dixit: + 24.11 Juxta puteum. GREG. Juxta fontem stetit, et ex præfixa sententia, quæ esset eligenda proposuit, quia sancti prædicatores verba fluentia considerant. Unde colligunt quem vel quibus auditoribus fiduciam certitudinis assumant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 24:13Ecce ego sto prope fontem aquæ, et filiæ habitatorum hujus civitatis egredientur ad hauriendam aquam.
Genesis 33:13Dixitque Jacob: Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves fœtas mecum: quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges.
1 Samuel 9:11Cumque ascenderent clivum civitatis, invenerunt puellas egredientes ad hauriendam aquam, et dixerunt eis: Num hic est videns? + 9.11 Clivum, etc., egredientes ad hauriendam aquam. Clivus ascensus montis flexuosus.
John 4:7Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus: Da mihi bibere. + 4.7 Venit. In figura Ecclesiæ de gentibus, quæ prius hauriebat aquam, id est voluptatem de profundo sæculi cujus fidem sitit Jesus et petit ab ea potari. GREG. Vel mulier, id est Synagoga, quæ venit haurire aquam, etc., usque ad primitivam Ecclesiam. Da mihi. Jesus sedens supra fontem petit a primitiva Ecclesia quam de gentibus elegerat potum fidei, qua in eum credatur, petit a natura potum rationis, qua conditor et redemptor investigetur. Apostoli missi in civitatem, id est in mundum, emere spirituales escas, id est fidem, et actionem, et cognitionem, quibus magistri satiantur Ecclesiæ. Da mihi. Licet Jesus post fatigationem sitire posset, tamen hunc potum non exigit, sed ut cor Ecclesiæ gentium pro laboris ejus cognitione potus ei efficiatur, desiderat.