Isaiah 21:16
Quoniam hæc dicit Dominus ad me: Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar. + 21.16 Adhuc in uno, etc. Quasi diceret: Quia non habuistis in eos misericordiam, prope sustinebitis captivitatis miseriam. Post annum a Judaica captivitate et Jerusalem subversione, hi quoque vastati sunt. Quasi in anno mercenarii: ID. quod est: Quomodo mercenarius annum suum, etc., usque ad panemque cœlestem comederint.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 25:13hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaëlis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam, + 25.13 Et hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismælis Nabajoth, deinde Cedar, et Abel, etc. HIERON. Duodecim filii nascuntur Ismæli, primogenitus Nabajoth, a quo omnis regio ab Euphrate usque ad mare Rubrum Nabathea dicitur, quæ pars Arabiæ est. Nam familiæ ipsorum oppida, pagi et tribus, horum appellatione celebrantur. Ab uno ex his, Cedar in deserto, et Duma alia regio, et Thema ad austrum, et Chedma, alias Chethma, ad orientalem plagam dicitur. Quod in extremo capituli juxta LXX legimus, contra faciem omnium fratrum suorum habitabat, verius est quod posuimus, coram omnibus fratribus suis occubuit, id est, in manibus filiorum suorum mortuus est, superstitibus adhuc liberis. Fratres enim filii appellantur; unde Jacob: Ponatur coram fratribus meis, et fratribus tuis, et dijudicent inter nos. Non enim credendum est quod Jacob, exceptis liberis suis, aliquos fratres secum habuerit.
Job 7:1[Militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercenarii dies ejus. + 7.1 Et sicut dies mercenarii. GREG. Qui dies cito transire optat, ut ad laboris præmium veniat, sic omnis justus; et sicut ille in alienis laboribus sudat, sed proprium præmium sibi parat, sic justus in mundanis malis sudet, ut cœlestia bona capiat. Cavet ne vacuus ab opere dies eat, et præmium minuatur. Patitur dura, ut magis coronetur, licet merces jam sit in corde; sed tamen gravius æstus sentitur in corpore, ut post sit refrigerium in quiete, et hoc est:
Song of Solomon 1:5Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me; posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi. + 1.5 Decoloravit me sol. Solis est urere et illuminare, sic verus sol exterius suos persecutionibus exurit, dando vires resistendi illuminat. Filii matris. Et quasi ad objectionem infirmorum dubitantium respondet: Ostendit unde primam persecutorum rabiem pertulerit, quæ gravior apparet, per hoc quod a contribulibus. Filii, id est, apostoli destruxerunt sectam nostram. Paulus Ecclesiæ persecutor filius fuit matris ejus secundum carnem et educationem: et pœnitentiam agens ad sororis signa conversus, prædicavit fidem quam ante destruebat. Posuerunt me. Una erat in Hierosolymis vinea Christi, scilicet primitiva Ecclesia, quæ in die Pentecostes adventu sancti Spiritus est constituta, cujus eo tempore apostoli custodes fuerunt: sed facta persecutione dispersi sunt in regionibus Judææ et Samariæ præter apostolos, et sic contigit ut plures essent vineæ, id est in pluribus locis. Et dum persecutores Judæi volebant Ecclesiam perturbare, seminarium verbi spargebant latius nolentes, et unam persequendo, multas constitui fecerunt. Cum ergo dixisset se afflictam parricidiali odio Synagogæ, mox subjicit, quantum per hanc afflictionem profecerit: addens ex persona illorum, quibus prædicandi cura commissa est: Posuerunt me custodem in vineis. GREG. Vineæ nostræ, actiones sunt, quas usu quotidiani laboris excolimus. Sed custodes in vineis positi, nostram vineam non custodimus: quia dum extraneis actionibus implicamur, ministerium actionis nostræ negligimus. Dum plures custodirem vineas, ut alios lucrifacerem, in quibusdam damna sustinui. Acerbitas persecutionis filiorum Synagogæ fecit me vineam meam non custodire, quia, relicta evangelica doctrina, ad legalium observationum differentias cogebant.
Isaiah 42:11Sublevetur desertum et civitates ejus. In domibus habitabit Cedar: laudate, habitatores petræ; de vertice montium clamabunt. + 42.11 Cedar. Filius Ismælis: Saraceni ab eo, qui melius Agareni: sed nomine liberæ velaverunt ignominiam ancillæ. Ismæl enim filius ancillæ Agar fuit, ab hac Saraceni. Duodecim enim duces genuit. Nomine quoque ejus ipsa dicitur provincia. De vertice montium. HIER. Super montem excelsum ascende. De vertice montis. De altitudine virtutis et contemplationis, ut etiam exemplo doceant quæ prædicant.
Jeremiah 49:28Ad Cedar, et ad regna Asor, quæ percussit Nabuchodonosor rex Babylonis. [Hæc dicit Dominus: Surgite, et ascendite ad Cedar, et vastate filios orientis. + 49.28 Ad Cedar. Hi Agareni sunt, sed usurpato nomine Saraceni vocantur, et habitant per solitudinem totam, de quibus pœta dicit: Lateque vagantes Agi. RAB. Mystice. Cedar, quod interpretatur tenebræ, et Asor, etc., usque ad qui se simulant filios Orientis, cum sint tenebrarum filii.