The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 24 › Genesis 24:36

Genesis 24:36

Et peperit Sara uxor domini mei filium domino meo in senectute sua, deditque illi omnia quæ habuerat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Sarah my master’s wife bare a son to my master when she was old: and unto him hath he given all that he hath.

In Context

35et Dominus benedixit domino meo valde, magnificatusque est: et dedit ei oves et boves, argentum et aurum, servos et ancillas, camelos et asinos.

37Et adjuravit me dominus meus, dicens: Non accipies uxorem filio meo de filiabus Chananæorum, in quorum terra habito: + 24.37 Et adjuravit, etc. AUG. ubi supra. Sententia est eadem, verba non omnia, vel ipsa, vel ita dicta sunt; quod propter eos dicendum, qui evangelistas calumniantur quod in aliquibus verbis non omnino conveniunt, cum res et sententia eadem; hunc enim librum unus scripsit, qui ea quæ supra dixit, cum mandaret Abraham, vel reliqua ponere potuit, si ad rem pertinere judicaret: cum veritas narrationis non exigit, nisi ut rerum sententiarumque veritas sit, quibus voluntas propter quam intimandam verba fiunt satis appareat.

Read all of Genesis 24

Cross References

Genesis 17:15Dixit quoque Deus ad Abraham: Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram. + 17.15 Sarai uxorem tuam, etc. ISID. Declaratur promissio de vocatione gentium in Isaac filio promissionis, id est gratiæ, non naturæ, quia de sene patre et sterili matre: et quia hoc non per generationem, sicut Ismæl, sed per regenerationem futurum erat, imperata est circumcisio, quando Saræ filius promittitur in typo Ecclesiæ, non quando Ismæl, qui typus Judæorum. HIERON.-ISID. Errant qui putant primum Saram per unum r scriptum fuisse, et postea additum esse alterum r. Et quia r apud Græcos centum significat, multas super hoc nomine suspicantur ineptias, cum et utcunque velint vocabulum commutatum, non Græcam, sed Hebraicam debet habere rationem. Hebræum est enim. Nemo enim altera lingua quemlibet vocans, etymologiam vocabuli sumit ex altera. Sarai ergo primum vocata est per scin, res, iod. Sublata ergo iod addita est he littera, quæ pro a legitur, et vocata est Sara . Antea enim dicebatur princeps mea, quia quasi unius familiæ mater: postea absolute princeps, omnium scilicet gentium princeps futura. Quidam pessime suspicantur eam prius lepram fuisse vocatam, et postea principem, cum lepra sarai dicatur, quod in nostra lingua videtur habere aliquam similitudinem, sed Hebræo penitus est diversa. Scribitur enim per zadich et ain et res et tau; quod a tribus superioribus, id est, schin, res et he, quibus scribitur Sara, manifeste distat.

Genesis 18:11Erant autem ambo senes, provectæque ætatis, et desierant Saræ fieri muliebria. + 18.11 Erant autem, etc. Seniorum ætas minor est quam senum, etsi senes appellentur seniores. Unde, secundum medicos, senior vir de muliere seniore filios facere non potest, etiamsi adhuc muliebria fluant. Secundum hoc Abraham miratur Dei potentiam de promissione filii, et hoc miraculum posuisse Apostolum accipere possumus. Emortuum enim corpus non omnino ad generationem erat, si mulier juvenilis ætatis fuisset: sed de provecta ætate generare non poterat: de Cethura enim postea generavit, quia juvencula fuit. Tradunt enim medici quia senex de femina provectioris ætatis etsi muliebria contingant ei generare non possit, de juvencula autem possit. Rursus mulier provectæ ætatis, etsi adhuc muliebria contingant ei, de seniore parere non potest, de juvene potest. Miraculum ergo fuit, quia uterque senex et provectæ ætatis, et desierant muliebria Saræ.

Genesis 21:10Ejice ancillam hanc, et filium ejus: non enim erit hæres filius ancillæ cum filio meo Isaac. + 21.10 Ejice ancillam hanc, etc. BED., c. 21; ISID., c. 17, in Gen. Quæritur cur antea Sara voluit de ancilla filium suscipere, aut cur cum matre eum nunc jubet expelli? Quod non facit zelo accensa, sed prophetiæ mysterio compulsa. Agar enim, secundum Apostolum, in servitutem genuit carnalem populum; Sara vero spiritualem et liberum, qua libertate Christus nos liberavit. Significabatur ergo hoc mysterio, priorem populum in servitute generatum non manere in domo Saræ, id est Ecclesiæ, in æternum, nec esse hæredem vel consortem Christianorum, nec cum filio nobili, id est populo fideli, regnum gloriæ possidere.

Romans 4:19Et non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Saræ. + 4.19 Non est infirmatus. Aliqui ratione mundi inflati, Deum neglexerunt: ideo quæ mundo sunt impossibilia, Deus fecit, ut per hæc credentes, salvarentur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 24:36

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 24:35Genesis 24Genesis 24:37 →