The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 3 › John 3:35

John 3:35

Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The Father loveth the Son, and hath given all things into his hand.

In Context

34Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur: non enim ad mensuram dat Deus spiritum.

36Qui credit in Filium, habet vitam æternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. + 3.36 Qui credit in Filium habet vitam æternam: qui autem, etc. Ac si diceret, qui credit in Filium habet ipsum Filium, et per hoc habet vitam. Sed ira Dei manet super eum. Ira cum qua natus est, permanet, et ideo non ait, venit, sed manet, quia per Filium missum, qui est vita, non tollitur effectus illius iræ, scilicet mors, corruptio, etc., quæ omnia manent.

Read all of John 3

Cross References

Genesis 41:44Dixit quoque rex ad Joseph: Ego sum Pharao: absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Ægypti.

Psalms 2:8Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ. + 2.8 Postula. AUG. Ad susceptionem hominis pertinet: quæ pro salute hominum facta, secundum quam interpellat pro nobis. Hæreditatem. CASS. Hæreditas ab hero, quod in ea potestate libera dominetur. 1

Isaiah 9:6Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis. + 9.6 Puer natus est nobis. Non Judæis, nobis, etc., usque ad sed oriri non videntibus non videtur. Principatus super humerum. ID. Dum duceretur ad patibulum, portavit crucem, in qua meruit principatum. ID. Septuaginta: Magni consilii angelus. Quod in Hebræo non habetur, sed nominum majestate perterriti, non ausi sunt de puero dicere, quod aperte Deus appellandus sit. Ideo pro his sex nominibus hoc posuerunt, magni consilii angelus.

Matthew 3:17Et ecce vox de cælis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.

Matthew 17:5Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite. + 17.5 Adhuc eo loquente. Ut discat qui tabernaculum quæsivit, in resurrectione non tegmine domorum, sed Spiritus sancti gratia protegendos esse. Ecce nubes lucida, etc. Sicut baptizato Domino, sic et clarificato mysterium sanctæ Trinitatis ostenditur: quia gloriam ejus quam in baptismo confitemur credendo, in resurrectione laudabimus videndo. Spiritus sanctus ibi in columba, hic in nube lucida. Quia qui modo simplici corde fidem servat, tunc aperta visione quod crediderit contemplabitur, et ea gratia qua illustrabitur, protegetur. Et ecce vox, etc. Quia imprudenter quæsivit, responsionem Domini non meruit: sed vox Patris de Filio testatur, docetque Petrum, et in eo cæteros veritatem. Hic est Filius. Moyses et Elias sunt servi, et nobiscum debent in cordibus Domino præparare tabernaculum. Ipsum audite. Hoc jam Pater præcipit, quod Moyses incarnationi testimonium dans prædixit: Prophetam suscitabit Deut. 18., etc. Quasi diceret: Iste est quem Moyses promisit.

Luke 10:22Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater: et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 3:35

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 3:34John 3John 3:36 →