The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 8 › Romans 8:17

Romans 8:17

Si autem filii, et hæredes: hæredes, quidem Dei, cohæredes autem Christi: si tamen compatimur ut et conglorificemur. + 8.17 Hæredes. Etsi non decedat Deus, quod dicitur humanis legibus. Vel decedet, ut non videatur per speculum in ænigmate sicut nunc, sed facie ad faciem. Potest etiam dici, quod Christus caput nostrum ad passionem decedens, nobis reliquit pacis ecclesiasticæ possessionem, sicut ipse ait: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis Joan. 14.. Christus etiam est hæreditas nostra. Unde: Dominus pars hæreditatis meæ Psal. 15., etc. Si tamen compatimur. Mortificare facta carnis, unde vita erit, nemo potest sine molestia, cui necessaria est patientia.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And if children, then heirs; heirs of God, and joint-heirs with Christ; if so be that we suffer with him, that we may be also glorified together.

In Context

16Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei. + 8.16 Quod sumus filii Dei. Hoc recognoscere facit Spiritus sanctus, dum in Ecclesia fit remissio peccatorum; quam etsi tota Trinitas faciat, ad Spiritum sanctum tamen intelligitur pertinere, quia communis est Patri et Filio, amborumque unio; per quam fit societas et unitas, qua efficimur unum corpus unici Filii Dei. Unitas enim nos compaginat, quam facit charitas, quæ non est nisi a Spiritu sancto. Hæc dicuntur, ut amemus unitatem, et timeamus separationem.

18Existimo enim quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis.

Read all of Romans 8

Cross References

Matthew 16:24Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. + 16.24 Si quis vult. Prædicta apostolis passione et resurrectione, hortatur ad sequendum tam eos quam turbas. Abneget semetipsum. Quod per vetustatem est, ut capiat quod ultra se est. Remotis vitiis, virtus sequatur: tollat crucem suam, et sequatur me. Quod erat per vetustatem, abnegaverat ille qui dicebat: Vivo autem ego, jam non ego. Quod vero ultra se erat, cœperat: vivit vero in me Christus Gal. 2.. Tollat crucem. Scilicet: Crux tollitur vel cum per abstinentiam corpus, vel cum per compassionem proximi animus affligitur. Crucem abstinentiæ habuit Paulus, dum dicebat II Cor. 11.: Castigo corpus meum et in servitutem redigo. Compassionis quoque cum ait: Quis infirmatur, et ego non infirmor?

Luke 12:32Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. + 12.32 Nolite timere. Regnum quærite, et de regno ne diffidatis; quia Pater complacita bonitate dabit vobis regnum, non vestris meritis. Pusillus. Vel ob comparationem majoris numeri reproborum, vel potius ob humilitatis devotionem, per quam humilitatem crescit Ecclesia, per quam pervenitur ad regnum.

Luke 24:26Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam?

John 17:24Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum: ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi: quia dilexisti me ante constitutionem mundi. + 17.24 Quos dedisti. Id est, traxisti ad me, sic et ego elegi eos de mundo: alii non sunt dati ei, non sunt sui, etsi potestas sit ei omnium. Volo. Non potest non fieri quod vult Omnipotens, sed illa voluntas est hominis, de qua dicit: Non sicut ego volo Matth. 26.. Videant. Cum in forma servi clarificata viderint judicantem bonum et malum, tolletur impius ne videat claritatem Dei qua Deus est, quam soli mundi corde videbunt quod erit eis vita æterna.

Acts 20:32Et nunc commendo vos Deo, et verbo gratiæ ipsius, qui potens est ædificare, et dare hæreditatem in sanctificatis omnibus.

Romans 5:9Christus pro nobis mortuus est: multo igitur magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. + 5.9 Multo igitur. Gravius est pro peccato mori et peccatum tollere, quam jam justos etiam cooperantes salvare. In sanguine. Quia sic superatur justitia diabolus, non potentia. Justitia, quia immeritum, scilicet Christum diabolus occidit: unde et alios jure perdit. Non potentia, quia diabolus amator potentiæ, desertor justitiæ est, in quo homines magis eum imitantur. Placuit igitur Deo ut non potentia, sed justitia vincens hominem erueret, in quo homo eum imitaretur: postea vero in resurrectione secuta est potentia, quia revixit mortuus, nunquam postea moriturus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 8:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 8:16Romans 8Romans 8:18 →