The Bible Software
bible.softwareHebræosHebræos 12 › Hebræos 12:14

Hebræos 12:14

Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum: + 12.14 Sanctimoniam. Id est castitatem mentis et corporis; unde: Beati mundo corde, quoniam Matth. 5., etc. Sine qua nemo videbit Deum. Ecce quomodo exterruit amatorem boni, id est, visionis Dei. Non dixit, in ignem mittetur; vel, infatigabilibus tortoribus dabitur (quæ tamen vera sunt); sed volens te amatorem boni esse, id est, visionis Dei, non formidatorem mali, ait: sine qua nemo, etc. Ex eo ipso quod desideras, te terret.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Follow peace with all men, and holiness, without which no man shall see the Lord:

In Context

13et gressus rectos facite pedibus vestris: ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur. + 12.13 Gressus. Ut vestra fides recte incedat, confitendo quod credit, etsi opus est patiendo. Fides recte dicitur pes, quia totum portat. Ita gressus rectos, ut non aliquis deviet a vera via fidei, sicut ille qui carnales observantias recipit, nam hoc est errare. Et non claudicet, sicut qui timore passionis titubat, sed sanctur, si erravit vel timuit; vel recti gressus, sunt recta intentio in operibus.

15contemplantes nequis desit gratiæ Dei: ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi. + 12.15 Contemplantes, etc. Ne dubitetis posse esse tam patientes, quia gratia Dei præsto est; sed ne desitis ei, hoc modo potestis retinere gratiam. Ne qua radix, etc. Delectatio peccati vere dicitur amaritudo, et ideo vitanda. Radix amaritudinis, mala cogitatio, quæ non dulces fructus, id est opera, sed amaros generat, quibus impeditur iter ad cœlum.

Read all of Hebræos 12

Cross References

Genesis 32:30Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens: Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. + 32.30 Vocavitque Jacob, etc. Illud quoque quod sequitur, et benedixit eum, vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens, etc. In Hebræo dicitur Phanuel, ut sciamus ipsum esse locum qui in cæteris Scripturæ voluminibus secundum Hebræos, Phanuel legitur. GREG., lib. IV Moral., cap. 6 Quæritur, cum Veritas dicat: Nemo videbit faciem meam; Et: Deum nemo vidit unquam, quomodo testatur Jacob: Vidi Dominum facie ad faciem? Humanæ enim mentes oculo interiori purgato, etc., usque ad unde I Cor. 13: Tunc cognoscam sicut et cognitus sum.

Job 19:26et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum:

Psalms 34:14Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam; quasi lugens et contristatus sic humiliabar. + 34.14 Quasi proximum et quasi fratrem, etc. Casus pro casu. Quasi: de proximo et fratre nostro, ita mihi complacebam, id est, de eorum affinitate gaudebam, qui me insequebantur. Ecce gratia pro odio, beneficium pro læsione. AUG. Quasi proximum. Hoc dicere convenit propinquanti ad Deum, et gaudenti, qui placet Deo, quasi fratri et proximo. Quasi lugens. CASS. Alii interpretes, quasi lugens mater filium, incurvabar super eos. Quasi lugens. Cum hæc omnia facerem, tamen nolebant converti; et tamen cum nollent converti, sic humiliabar, id est, dolebam, sicut pater lugens filium. 1

Psalms 133:1Canticum graduum. [Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini: qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. + 133.1 Canticum graduum. CASS. Quintus decimus gradus: Charitas sæculi. Et est hic tertius psalmus de charitate Dei, de qua hic agit, sicut supra de charitate proximi. Non quod alia gratia sit qua diligitur Deus, et alia qua proximus. Sed quia diversos actus habet gratia, et diversa diliguntur ea. Monet ergo ad diligendum Deum. Primo, invitat pluraliter benedicere Deum; secundo, optat benedici, ibi, Benedicat. Ecce, demonstrantis est. Et quibus faciat hanc demonstrationem, determinat, vos servi Domini. Statis. Servorum est, non sedere in domo domini. Vel, de eisdem intelligitur: Et per domum, intelligitur Ecclesia, per atria, latitudo charitatis. In charitate enim, quæ extenditur usque ad inimicos, latitudo est, in odio angustia. Quasi diceret, vos benedicite, qui statis, id est perseveratis, In domo Domini, id est in Ecclesiis; et qui statis, In atriis domus Dei nostri, id est in latitudine charitatis, ubi nullus angustiatur. 1

Proverbs 16:7Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem. + 16.7 Cum placuerint Domino. Tanta est sanctitas divinæ religionis, etc., usque ad sed etiam ad veritatem fidei conversi sunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebræos 12:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebræos 12:13Hebræos 12Hebræos 12:15 →