The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 21 › Genesis 21:8

Genesis 21:8

Crevit igitur puer, et ablactatus est: fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus. + 21.8 Crevit igitur puer, etc. Crescit, qui ascensiones in corde disponens, ad solidum doctrinæ cibum pervenit. Unde cresce, et manducabis me. Crevit, etc. AUG. Nec in die nativitatis, nec in die circumcisionis filii sui, sed in die ablactationis convivium fecit: quia debet magnum esse gaudium spiritualis ætatis, quando talis factus est homo qui pascatur solido cibo, eis simile quibus dicitur I Cor. 3: Lac vobis potum dedi, non escam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the child grew, and was weaned: and Abraham made a great feast the same day that Isaac was weaned.

In Context

7Rursumque ait: Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit ei jam seni?

9Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham: + 21.9 Cumque vidisset Sara. etc. HIER. Dupliciter hoc exponitur: vel quod idolis ludos fecerit, juxta illud Exod. 32: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Vel quod adversum Isaac, quasi majoris ætatis loco, sibi primogenita vindicaverit; quod Sara audiens non tulit.

Read all of Genesis 21

Cross References

Genesis 26:30Fecit ergo eis convivium, et post cibum et potum

Genesis 40:20Exinde dies tertius natalitius Pharaonis erat: qui faciens grande convivium pueris suis, recordatus est inter epulas magistri pincernarum, et pistorum principis. + 40.20 Natalitius Pharaonis. Pharao et Herodes diem nativitatis celebraverunt, quia ex hora nativitatis se reges fuisse putaverunt.

Judges 14:12Quibus locutus est Samson: Proponam vobis problema: quod si solveritis mihi intra septem dies convivii, dabo vobis triginta sindones, et totidem tunicas:

1 Samuel 1:24Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, in vitulis tribus, et tribus modiis farinæ, et amphora vini, et adduxit eum ad domum Domini in Silo. Puer autem erat adhuc infantulus:

2 Samuel 3:20Venitque ad David in Hebron cum viginti viris: et fecit David Abner, et viris ejus qui venerant cum eo, convivium.

Esther 1:3Tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium cunctis principibus et pueris suis, fortissimis Persarum, et Medorum inclytis, et præfectis provinciarum coram se, + 1.3 Tertio igitur anno. Tempore, scilicet, istius sæculi incarnationis suæ sacramentum patefecit, et spirituales epulas prædicationis, et corporis et sanguinis sui abundantissime ministravit. Primum tempus ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia. Grande convivium cunctis principibus. Simile est regnum cœlorum homini regi qui fecit nuptias filio suo Matth. 22.. Et alibi: Homo quidam fecit cœnam magnam: et vocavit multos Luc. 14.. Hujus convivii historia, pompam divitiarum, et luxum regis ostendit: sed Christi spirituales delicias quas unicuique dispensat, allegorice significat. Christus enim est ille ditissimus rex, qui uxoris suæ, id est Ecclesiæ, precibus exoratus, Judæos, id est confessores suos, de manu inimicorum liberat, atque ipsos juste condemnat. Neque enim necesse est, ut si aliquorum bona Christum significant, eorum quoque mala ipsi, scilicet Christo conveniant. Moyses enim in multis Christum significavit; sed non in hoc, quod ad aquas contradictionis dubitavit. Sed nec Aaron factura vituli. Nec Salomon in sorde libidinis. Sic Assuerus in isto judicio, ut in liberali convivio Christum significat, sicut Isaias in Cyro rege Persarum Christum signat, de quo postea subjungit: Accinxi te et non cognovisti me Isa. 45., etc. Si enim reges iniqui in malefactis diabolum significant; cur non reges justi in benefactis, Christum demonstrant? Nabuchodonosor jussit populos audita symphoniarum et musicorum voce prostratos statuam adorare. Et diabolus sæculari dulcedine genus humanum inflectit a mentis rectitudine ad sequendam avaritiam quæ est simulacrorum servitus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 21:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 21:7Genesis 21Genesis 21:9 →