Ii Samuelis 8:14
et posuit in Idumæa custodes, statuitque præsidium: et facta est universa Idumæa serviens David, et servavit Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
15Et regnavit David super omnem Israël: faciebat quoque David judicium et justitiam omni populo suo.
Cross References
Genesis 25:23Qui respondens ait: [Duæ gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori.] + 25.23 Qui respondens ait: Duæ gentes, etc. AUG. Historica proprietate responsum invenitur completum, cum propter Isræl, id est, Jacob, minor filius superavit Idumæos, id est gentem quam propagavit Esau, eosque per David tributarios fecit; quod diu fuerunt usque ad regem Joram IV Reg. 8. Tunc enim Idumæi rebellaverunt, et jugum de cervice excusserunt, sicut prophetizavit Isaac, quando minorem pro majore benedixit, et hoc idem dixit majori, cum ipsum postea benedixit.
Genesis 27:37Respondit Isaac: Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi; frumento et vino stabilivi eum: et tibi post hæc, fili mi, ultra quid faciam?
Numbers 24:18Et erit Idumæa possessio ejus: hæreditas Seir cedet inimicis suis: Israël vero fortiter aget. + 24.18 Isræl vero fortiter aget. Id. Et Isræl fecit in virtute. Quia scilicet tunc Edom, etc., usque ad qui potest animam et corpus perdere in gehennam. Et perdat reliquias civitatis. ID. Perdet liberatum de civitate, etc., usque ad cui si commorimur, etiam convivemus II Tim. 2..
2 Samuel 7:9et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua: fecique tibi nomen grande, juxta nomen magnorum qui sunt in terra.
1 Kings 11:15Cum enim esset David in Idumæa, et ascendisset Joab princeps militiæ ad sepeliendum eos qui fuerant interfecti, et occidisset omnem masculinum in Idumæa
1 Kings 22:48Nec erat tunc rex constitutus in Edom.