Genesis 27:42
Nuntiata sunt hæc Rebeccæ: quæ mittens et vocans Jacob filium suum, dixit ad eum: Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te. + 27.42 Nuntiata sunt hæc Rebeccæ, etc. Hic consequenter ponitur matris obviatio, cum dicitur, Nuntiata sunt hæc. Ex quo patet quod Esau prædictam machinationem non sic celavit in corde suo, quin appareret exterius in signis et verbis. Quæ mittens et vocans Jacob, etc. Ut induceret eum ad dandum locum iræ et recedendum ad tempus. Sequitur: Cur utroque orbabor filio? etc. Ac si diceret: Si invadat te, poterit esse quod ambo eritis interfecti; vel si unus remaneat, oportebit quod sit fugitivus a me. Dixit quoque Rebecca, etc. Quia Jacob non poterat convenienter recedere sine scitu patris, ideo Rebecca convertit se ad inducendum Isaac ut mitteret Jacob filium suum ad Laban, ut ibi acciperet uxorem dicens. Tædet me, etc. Id est propter uxores Esau: non autem dixit ipsi Isaac aliam causam, scilicet de machinatione Esau in mortem Jacob, ne in senectute sua nimis affligeretur. Si acceperit Jacob uxorem, etc. Ac si diceret: Si diligis vitam meam, mitte eum ad domum fratris mei, ut ibi accipiat uxorem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
43Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran:
Cross References
Genesis 37:18Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere:
1 Samuel 30:5Siquidem et duæ uxores David captivæ ductæ fuerant, Achinoam Jezrahelites, et Abigail uxor Nabal Carmeli.
Psalms 64:5Beatus quem elegisti et assumpsisti: inhabitabit in atriis tuis. Replebimur in bonis domus tuæ; sanctum est templum tuum, + 64.5 Beatus quem elegisti, etc. CASS. Et beatus omnis ille quem elegisti a massa perditorum. Non vos me elegistis, sed ego vos Joan. 15., et assumpsisti in sortem tuam, in æternam requiem. AUG. Vel sic, propitiaberis per beatum virum: etc., usque ad quæ non possunt dici. In bonis. CASS. Quæ bona sunt, sanctitas in se, æquitas ad proximum. Templum. Ecclesia, vel caro Christi. 1
Proverbs 4:16Non enim dormiunt nisi malefecerint, et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint.