Genesis 28:22
et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei: cunctorumque quæ dederis mihi, decimas offeram tibi. + 28.22 Et lapis iste, vocabitur domus Dei, etc. Prophetia est domus Dei ibi futuræ, ibi et ipse rediens Deo sacrificavit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
21reversusque fuero prospere ad domum patris mei: erit mihi Dominus in Deum,
Cross References
Genesis 14:20et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus. + 14.20 Dedit ei decimas. ISID. Sciens ergo patriarcha, etc., usque ad partim stipendia legitime pugnantibus debita non abnegans.
Genesis 28:17Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli.
Genesis 35:1Interea locutus est Deus ad Jacob: Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum.
Genesis 35:14Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus: libans super eum libamina, et effundens oleum: + 35.14 Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat, etc. AUG. Factum est iterum hoc in loco quod antea factum fuerat; vel memoratum hic quod ante fuerat factum. Sed quodlibet horum sit, super lapidem libavit Jacob, non lapidi. Non ergo sicut idololatræ solent aras ante lapidem constituere, et tanquam Deo lapidi libare.
Genesis 47:26Ex eo tempore usque in præsentem diem, in universa terra Ægypti regibus quinta pars solvitur, et factum est quasi in legem, absque terra sacerdotali, quæ libera ab hac conditione fuit.
Leviticus 27:32Omnium decimarum bovis et ovis et capræ, quæ sub pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, sanctificabitur Domino. + 27.32 Sub pastoris virga. ID. Virga crucis, etc., usque ad et ab illo solo, qui sanctos discernit, cognoscuntur.