The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 28 › Genesis 28:17

Genesis 28:17

Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he was afraid, and said, How dreadful is this place! this is none other but the house of God, and this is the gate of heaven.

In Context

16Cumque evigilasset Jacob de somno, ait: Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam. + 28.16 Cumque evigilasset, etc. Quisquis post torporem inertiæ evigilaverit, et per exercitium boni operis vere exsurrexerit, in Ecclesia supereminentem gratiam Dei et introitum regni cœlestis intelliget.

18Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper. + 28.18 Surgens ergo, etc. AUG., Q. in Gen., tom. 3 Quod erexit Jacob, lapidem quem capiti supposuerat in titulum, et superfudit oleum, nihil fecit idolol triæ simile: quia non vel tunc vel postea frequentavit lapidem adorando aut ei sacrificando; sed signum fuit et prophetia pertinens ad unctionem, unde Christus dicitur.

Read all of Genesis 28

Cross References

Genesis 28:22et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei: cunctorumque quæ dederis mihi, decimas offeram tibi. + 28.22 Et lapis iste, vocabitur domus Dei, etc. Prophetia est domus Dei ibi futuræ, ibi et ipse rediens Deo sacrificavit.

Genesis 35:7Ædificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci illius, Domus Dei: ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum.

Exodus 3:6Et ait: Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Abscondit Moyses faciem suam: non enim audebat aspicere contra Deum. + 3.6 Ego sum Deus, etc. HILAR. lib. IV de Trinitate. Non aliter loquendum de Deo est quam ut ipse ad intelligentiam nostram de se locutus est. Angelus Dei est, qui in igne de rubo apparuit: et de rubo in igne Deus loquitur; habes dispensationem in angelo, quia in angelo officium est, non natura; habes in naturæ nomine Deum, quia angelus Dei Deus est.

2 Chronicles 5:14nec possent sacerdotes stare et ministrare propter caliginem. Compleverat enim gloria Domini domum Dei. + 5.14 Compleverat enim. Quia mysteria quæ sub velamine latebant per adventum Christi aperiebantur credentibus, et digne accipientibus. Cæteris vero ad fidem accedere nolentibus pristina cæcitas remanebat. Unde: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, etc. Matth. 13.

Matthew 17:6Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde. + 17.6 Et audientes discipuli ceciderunt in faciem. Altiorem enim sensu unam utriusque intellexerunt Deitatem. Timuerunt, vel quia se errasse cognoverunt, vel quia nubes operuit eos, vel quia vocem Patris audierunt.

Luke 8:35Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Jesum, et invenerunt hominem sedentem, a quo dæmonia exierant, vestitum ac sana mente, ad pedes ejus, et timuerunt. + 8.35 Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Jesum, et invenerunt hominem, etc. Significat multitudinem sua venusta vita delectatam, honorare quidem, sed nolle pati religionem Christianam, dum dicunt quod eam implere non possunt. Mirantur et fidelem populum a pristina conversatione sanatum, et sedere ad pedes Domini, id est, sano mentis examine vestigia Salvatoris quæ sequatur intueri, et vestitum studiis virtutum, quæ deceptus amiserat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 28:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 28:16Genesis 28Genesis 28:18 →