Genesis 30:26
Da mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam: tu nosti servitutem qua servivi tibi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
25Nato autem Joseph, dixit Jacob socero suo: Dimitte me ut revertar in patriam, et ad terram meam.
Cross References
Genesis 29:20Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis: et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine. + 29.20 Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis. Servitus Jacob septem annorum pro duabus uxoribus, præsentis vitæ tempus signat, quod septem diebus volvitur; in quo Dominus formam servi accepit, obediens Patri usque ad mortem. Jacob servivit, quia filius hominis non venit ministrari, sed ministrare Matth. 20: Ille oves pavit, et Christus dixit Joan. 10: Ego sum pastor bonus. Ille pro mercede varium pecus sibi abstulit: Christus diversarum gentium varietatem sibi congregavit. Ille tres virgas amputatis corticibus in alveis aquarum posuit, ut earum contemplatione multiplicarentur oves: et Dominus noster in aqua baptismatis trium personarum nomina Patris, et Filii, et Spiritus sancti, populo fideli proposuit, ut qui hoc pleno corde prospexerit, efficiatur ovis Dei. Et videbantur illi pauci dies, etc. Quomodo hoc dictum sit quærendum est, cum et breve tempus longum videatur amantibus? Dictum est ergo propter laborem servitutis, quem facilem faciebat amor. AUG., lib. XXII contra Faustum. Pro ingenti crimine objiciuntur Jacob quatuor uxores. Sed quoniam tunc mos erat, crimen non erat; nunc autem crimen est, quia mos non est, etc., usque ad nisi concupiscentiæ carnalis flagrantia. ISID., in Gen., tom. 5 Duæ sunt ergo uxores Jacob liberæ, ambæ enim filiæ remissionis peccatorum, etc., usque ad et vidit in principio Verbum apud Deum, et vult parere, et non potest, quia generationem ejus quis enarrabit? Act. 8 ISID. Duæ liberæ uxores Jacob, quia duæ vitæ nobis in corpore Jesu Christi prædicantur, etc., usque ad Sed hoc non potest in terra morientium, quod his verbis significatur.
Genesis 30:29At ille respondit: Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua.
Genesis 31:26Et dixit ad Jacob: Quare ita egisti, ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio?
Genesis 31:38Idcirco viginti annis fui tecum? oves tuæ et capræ steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi: