The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 29 › Genesis 29:27

Genesis 29:27

Imple hebdomadam dierum hujus copulæ: et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Fulfil her week, and we will give thee this also for the service which thou shalt serve with me yet seven other years.

In Context

26Respondit Laban: Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias. + 29.26 Non est in loco nostro consuetudinis, etc. ID., ibid. Major appellatur quæ tempore prior est, etc., usque ad ad unum ergo tendendum, sed propter hoc multa ferenda. ID., ibid. Proinde vita quæ studio contemplationis competit, etc., usque ad unde infra 30: Zelabat Rachel sororem suam. ID., ibid. Proinde quia purus intellectus de illa divina substantia, etc., usque ad non quia numen.

28Acquievit placito: et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem:

Read all of Genesis 29

Cross References

Genesis 2:2Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat: et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat. + 2.2 Complevitque Deus, etc. BEDA, in Hexæm. Alia translatio: Consummavit Deus die sexto opera quæ fecit, quæ nihil quæstionis affert, quia manifesta sunt quæ in eo facta sunt, etc., usque ad aliquid enim operis fecit Salomon cum templum dedicavit. HIER., Quæst. Hebr. in Gen., tom. 3, col. 935 In Hebræo habetur die septima. Arctabimus ergo Judæos, qui de otio sabbati gloriantur, quia jam tunc in principio sabbatum solutum est, dum Deus operatur in sabbato, complens opera sua in eo. Complevitque Deus, etc. AUG., lib. IV de Gen. ad litt., c. 4, tom. 3 Quæritur utrum, etc., usque ad secundum eum perfecta non fierent. Et requievit Deus, etc. BEDA, in Hexæm. Non quasi operando lassus, sed ab universo opere quievit, quia novam creaturam facere cessavit. Requiescere enim cessare dicitur, ut in Apocalypsis 4: Requiem non habebant, dicentia: Sanctus, sanctus, sanctus, id est, dicere non cessabant. BEDA, ibid. Altius quoque intelligetur requievisse ab universo opere suo, etc., usque ad sed creaturis rationalibus in se requiem dedit. Et requievit Deus, etc. AUG., ubi supra, c. 8 Non laboravit Deus in operando qui solo verbo fecit, dicendo: Fiat. Nec homo dicendo, Fiat, laborat. Sed forte dicitur laborasse cogitando quid fieret. A qua cura, perfectis rebus, quievisse dicitur. Sed hoc sapere desipere est. Deum ergo requievisse, est creaturæ rationali in se requiem præstitisse; ut illuc scilicet desiderio feramur, quo requiescamus, id est nihil amplius requiramus. Sicut enim facere dicitur, quod ipso in nobis operante facimus, et cognoscere cum cognoscimus, sic requiescere, cum ejus munere requiescimus. Ibid., c. 11 Non est mirum si diem quo Christus erat in sepulcro quieturus hoc modo prænuntians dixit: Die septimo requievit, deinceps operaturus ordines sæculorum. Ibid., c. 12 Potest autem intelligi Deum requievisse a faciendis generibus creaturæ, etc., usque ad et gubernare non cesset. Ibid., c. 14 Deus autem nec creando defessus, nec cessando refectus est: sed per Scripturam suam ad quietis desiderium nos hortatur, dicendo se diem sanctificasse in quo requievit. Cæteros enim dies operis sui non legitur sanctificasse, tanquam apud ipsum plus quies quam operatio valeat. Ibid., c. 15 Vitium quoque animæ est ita suis operibus delectari, etc., usque ad ea requie a qua nunquam recessit. Ibid. Si autem diceretur requievisse a faciendis, etc., usque ad sed ipso benedicti sumus. Ibid. In se autem requievit Deus semper: in diebus vero quibus rerum consummatio narratur, in septimo tantum requievit, qui rerum sequitur perfectionem; a perfectis enim requiescit, qui perfectis non eget ut beatior sit. Ibid., c. 17 Opera ejus videmus bona: quietem vero ejus post bona opera nostra videbimus. Ob quam significandam, unam diem sabbati præcepit observari: quod in tempore gratiæ sublatum est, in qua perpetuum observat sabbatum, qui spe futuri omnia bona operatur, nec in bonis operibus suis, quasi non acceperit, gloriatur. Ibid., c. 18 Apud illum quieti ejus nec mane nec vespera est, quia nec aperitur initio, nec clauditur fine. In perfectis autem operibus mane habet, et non vesperam; quia perfecta creatura incipit converti ad quietem Creatoris, sed illa non habet finem suæ perfectionis, et sic requies Dei non ipsi Deo, sed rerum perfectioni inchoatur, et habet in eo mane quod ab ipso perficitur: sed in suo genere tanquam vespera terminatur, quod in Deo vesperam non habet, quia nihil erit perfectius ipsa perfectione. Ibid. In illis autem diebus, etc., usque ad qui conditi ante luminaria memorantur. Ibid., c. 20 Quæritur quomodo dicatur in septimo, etc., usque ad nisi illa quæ prius condita et dies vocata. Ibid., c. 21 Sed quomodo circumire poterat lux, etc., usque ad et reliqua. Ibid. Sed facilius est ut nos ignorare fateamur, etc., usque ad falsumque erit eum sexta die consummasse omnia opera sua. Ibid., c. 22 Sed quoniam lux corporalis, etc., usque ad et illa qua creatura in seipsa noscitur recte vespera dicitur. Ibid., c. 25 Quia vero angeli creaturam in seipsa sic sciunt, etc., usque ad Ideo septima die nulla vespera accessit. Ibid., c. 28 Nec putet quis, etc., usque ad et verius mane? Ibid., c. 35 Dies ergo ille primus, etc., usque ad et sanctificari ob hoc meruit. BEDA, in Hexæm., tom. 2, col. 13 Allegorice. Unde dicitur Exod. 20: Memento ut diem sabbati sanctifices. Hæc autem benedictio et sanctificatio majorem benedictionem et sanctificationem significat, etc., usque ad Ideo hæc dies vesperam habere non scribitur.

Genesis 29:20Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis: et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine. + 29.20 Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis. Servitus Jacob septem annorum pro duabus uxoribus, præsentis vitæ tempus signat, quod septem diebus volvitur; in quo Dominus formam servi accepit, obediens Patri usque ad mortem. Jacob servivit, quia filius hominis non venit ministrari, sed ministrare Matth. 20: Ille oves pavit, et Christus dixit Joan. 10: Ego sum pastor bonus. Ille pro mercede varium pecus sibi abstulit: Christus diversarum gentium varietatem sibi congregavit. Ille tres virgas amputatis corticibus in alveis aquarum posuit, ut earum contemplatione multiplicarentur oves: et Dominus noster in aqua baptismatis trium personarum nomina Patris, et Filii, et Spiritus sancti, populo fideli proposuit, ut qui hoc pleno corde prospexerit, efficiatur ovis Dei. Et videbantur illi pauci dies, etc. Quomodo hoc dictum sit quærendum est, cum et breve tempus longum videatur amantibus? Dictum est ergo propter laborem servitutis, quem facilem faciebat amor. AUG., lib. XXII contra Faustum. Pro ingenti crimine objiciuntur Jacob quatuor uxores. Sed quoniam tunc mos erat, crimen non erat; nunc autem crimen est, quia mos non est, etc., usque ad nisi concupiscentiæ carnalis flagrantia. ISID., in Gen., tom. 5 Duæ sunt ergo uxores Jacob liberæ, ambæ enim filiæ remissionis peccatorum, etc., usque ad et vidit in principio Verbum apud Deum, et vult parere, et non potest, quia generationem ejus quis enarrabit? Act. 8 ISID. Duæ liberæ uxores Jacob, quia duæ vitæ nobis in corpore Jesu Christi prædicantur, etc., usque ad Sed hoc non potest in terra morientium, quod his verbis significatur.

Leviticus 18:18Sororem uxoris tuæ in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem ejus adhuc illa vivente. + 18.18 Sororem uxoris tuæ, etc. AUG., quæst. in Lev. Non prohibet, etc., usque ad ne faceret eam mœchari. In pellicatum illius non accipies nec revelabis, etc. LXX: In zelum illius, quasi hoc esset zelus inter sorores, quasi non sit et inter non sorores. An potius ne hoc animo fiat, ut in zelum sororis soror superducatur? In pace nos vocavit Deus, pacem cum omnibus habeamus Rom. 12., maxime cum proximis. In Judaica quoque conversatione non decet ecclesiasticam suscipere, nec typicum pascha cum vero celebrare, nec circumcisionem cum baptismate. Unde Paulus: Si circumcidimini, Christus vobis nihil proderit Gal. 5.. Mortificata ergo Judaica conversatione Ecclesiæ debet conjungi, quæ est soror legis, eosdem habet doctores, eosdem prophetas. Sed Judaica conversatio æmulatur, quia ad Ecclesiam transierunt divitiæ ejus. Unde Paulus ait: Æmulantur vos non bene, sed excludere vos, etc. Gal. 4.. Uxor namque prior zelat, quia subintrat secunda. Unde Lia ait: Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi? Gen. 30.

Judges 14:12Quibus locutus est Samson: Proponam vobis problema: quod si solveritis mihi intra septem dies convivii, dabo vobis triginta sindones, et totidem tunicas:

1 Timothy 6:10Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. + 6.10 Cupiditas. In Græco habetur,. Si ergo avaritia habetur quæ proprie est pecuniæ amor, pro genere quod est cupiditas, ponitur species. Doloribus multis. Avari enim tanto plus sollicitudinem cruciatus sustinent, quo amplius desiderant quæ vel habita transeunt, vel quæ habere non possunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 29:27

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 29:26Genesis 29Genesis 29:28 →