Corinthios i 13:7
omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. + 13.7 Omnia credit. Non dicit omnibus credit, quia soli Deo. Omnia sperat. Sic in patribus, id est in populo Isræl apparuit, qui sperabant habere quod promittebat Deus. Omnia sustinet. In capite, id est in Christo, qui patienter exspectavit gloriam resurrectionis et ascensionis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Beareth all things, believeth all things, hopeth all things, endureth all things.
In Context
6non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati:
Cross References
Genesis 29:20Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis: et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine. + 29.20 Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis. Servitus Jacob septem annorum pro duabus uxoribus, præsentis vitæ tempus signat, quod septem diebus volvitur; in quo Dominus formam servi accepit, obediens Patri usque ad mortem. Jacob servivit, quia filius hominis non venit ministrari, sed ministrare Matth. 20: Ille oves pavit, et Christus dixit Joan. 10: Ego sum pastor bonus. Ille pro mercede varium pecus sibi abstulit: Christus diversarum gentium varietatem sibi congregavit. Ille tres virgas amputatis corticibus in alveis aquarum posuit, ut earum contemplatione multiplicarentur oves: et Dominus noster in aqua baptismatis trium personarum nomina Patris, et Filii, et Spiritus sancti, populo fideli proposuit, ut qui hoc pleno corde prospexerit, efficiatur ovis Dei. Et videbantur illi pauci dies, etc. Quomodo hoc dictum sit quærendum est, cum et breve tempus longum videatur amantibus? Dictum est ergo propter laborem servitutis, quem facilem faciebat amor. AUG., lib. XXII contra Faustum. Pro ingenti crimine objiciuntur Jacob quatuor uxores. Sed quoniam tunc mos erat, crimen non erat; nunc autem crimen est, quia mos non est, etc., usque ad nisi concupiscentiæ carnalis flagrantia. ISID., in Gen., tom. 5 Duæ sunt ergo uxores Jacob liberæ, ambæ enim filiæ remissionis peccatorum, etc., usque ad et vidit in principio Verbum apud Deum, et vult parere, et non potest, quia generationem ejus quis enarrabit? Act. 8 ISID. Duæ liberæ uxores Jacob, quia duæ vitæ nobis in corpore Jesu Christi prædicantur, etc., usque ad Sed hoc non potest in terra morientium, quod his verbis significatur.
Deuteronomy 1:9Dixique vobis illo in tempore: + 1.9 Dixique vobis in illo tempore, etc. De hac divisione potestatum in Exodo antequam venirent ad montem Sinai, scriptum est quod Jethro sacerdos Madian cognatus Moysi hoc ipsi suggesserit Exod. 18.. Unde merito quæritur quomodo hæc sibi modo, et illo tempore conveniant? Sed quod hic dicitur dixisse Moyses in illo tempore: Non possum solus sustinere vos, etc., non illud tempus significat, quo de Horeb proficiscebantur, sed totum tempus quo profecti de Ægypto in solitudine morabantur, et Moyses non ex suo cognati sui consilio hoc populo suo persuasit. Illo tempore. Omnia faciunt sancti in tempore opportuno, sic Deus quoque ubi venit plenitudo temporis, misit Filium suum Gal. 4..
Job 13:15Etiam si occiderit me, in ipso sperabo: verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam. + 13.15 Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo, etc. Ibid. Ille vere patiens est, qui et adversis atteritur, et tamen a spei rectitudine non curvatur. Verumtamen vias meas. Sic enim tunc Dominus Salvator invenitur, si nunc pro timore Domini peccatum vestrum a vobis ipsis redarguitur.
Proverbs 10:12Odium suscitat rixas, et universa delicta operit caritas.
Matthew 10:22et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. + 10.22 Qui autem, etc. Docet virtutem longanimitatis et patientiæ, etc., usque ad hoc ipsum incipimus possidere quod sumus.
Luke 7:44Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. + 7.44 Intravi in domum. Intravi carne assumpta in populum Judæorum.