The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 4 › Matthew 4:6

Matthew 4:6

et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And saith unto him, If thou be the Son of God, cast thyself down: for it is written, He shall give his angels charge concerning thee: and in their hands they shall bear thee up, lest at any time thou dash thy foot against a stone.

In Context

5Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi, + 4.5 Tunc assumpsit. Prima et ultima tentatio in deserto, media quoque historialiter, ultima fuit postquam regressus est Jerusalem. Quia Matthæus non secundum ordinem historiæ, sed secundum tentationem Adæ prosequitur: Lucas vero ut res gesta est. Quia ex responsione Christi victus et incertus remansit: post primam ad secundam accessit tentationem. Quod permisit se assumi, non infirmitas fuit, sed patientia: in diabolo vero non virtus, sed superbia. Nota hæc omnia corporeis sensibus esse completa. Nec mirum si se permisit circumferri: si sic accipitur assumptio, qui permisit se crucifigi. Supra pinnaculum. RAB. In Palæstina desuper plana erant tecta, et ibi erat sedes doctorum, unde, etc., usque ad ostendit ut cuicunque bona et alta imperanti obediamus, sed præcipitare volenti contræamus. Si filius. BEDA. In omnibus tentationibus hoc agit, ut intelligat, etc., usque ad in specie hominis diabolum apparuisse verisimile est. Mitte. Hæc vox convenit illi, qui omnes præcipitare satagit: in quo infirmus ostenditur, quod nulli nocere possit, nisi prius ille se deorsum miserit. Suggerebat enim, ut aliquo signo exploraret quantum apud Deum posset. Sed nemo debet tentare Deum, quando habet ex humana ratione quid faciat. Unde quamvis omnia posset, ait tamen suis: Si persecuti vos fuerint in civitate ista, fugite in aliam. Et ipse idem fugit et abiit et latuit. Nunc autem poterat aliter de templo descendere, quam per jactantiam se præcipitare. Postquam deficit humana ratio, commendet se homo Deo, non tentando, sed devote confitendo. Quia angelis suis mandavit de te. BEDA. Quod bene dicitur de corpore, diabolus male interpretatur de capite, etc., usque ad sed de auxilio angelorum quasi ad infirmum loquitur, de sua conculcatione tacet.

7Ait illi Jesus: Rursum scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum.

Read all of Matthew 4

Cross References

Job 5:23Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi. + 5.23 Sed cum lapidibus regionum pactum. Quasi divisæ sunt regiones gentium, ecclesiæ moribus et linguas distantes; lapides electi, qui in ædificio ponuntur. Qui ergo recte vivit pacto se lapidibus jungit: quia in eo quod mundum deserit, sanctis per imitationem se alligat; unde impugnatio crescit, qua tamen attritus humilius Deo subditur, unde subjicit: Et bestiæ terræ. Non pacatæ sed pacificæ, quia non pacem habent, sed pacem faciunt; quia cum acrius homo a diabolo impugnatur, amplius ad amorem impellitur, et cum eo robustior pax efficitur. Vel bestiæ sunt motus carnis, quæ continentia quasi cavea pressæ, etsi tentando rugiunt, non tamen ad effectum quasi ad rabiem morsus excedunt, in quo sunt pacificæ. Vel quia perturbant, amplius illud, ubi nulla contradictione vivitur, diligitur: et sic ad amorem intimæ quietis impellunt.

Psalms 34:20Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur; et in iracundia terræ loquentes, dolos cogitabant. + 34.20 Loquentes. CASS. Id est, dum loquerentur pacifice. Iniracundia. Id est, exitialiter. Cogitat enim quis dolum qui non vult occidere: sed isti sic cogitabant, quia interficere volebant. 1

Matthew 4:4Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. + 4.4 Scriptum est. Non utitur potestate, sed Scripturarum auctoritate, docens nos magis doctrina quam miraculis pugnare. Non in solo pane vivit homo. Quasi: Persuasio tua tentatio est: quia agis de cibo corporis, et non de cibo mentis. Inferior pars hominis pane sustentatur, alia verbo Dei reficitur: quia vero agis de inferiori, patet quod tentator sis. Sed in omni verbo, etc. Omne verbum charitas, in qua complentur omnia quæ procedunt de ore Dei, quia cujuscunque ministerio dicantur, non ejus sunt, sed Dei: sed si adversum quid inseritur, hoc non est Dei. De uno verbo, id est, sapientia Dei procedit quidquid loquuntur sancti qui sunt os ejus.

2 Corinthians 11:14Et non mirum: ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 4:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 4:5Matthew 4Matthew 4:7 →