Isaiah 27:1
[In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro, et grandi, et forti, super Leviathan, serpentem vectem, et super Leviathan, serpentem tortuosum, et occidet cetum qui in mari est. + 27.1 In die illa, etc. ID. Tradunt Hebræi diabolum, etc., usque ad ut inducatur gladius super eum. Vectem. HIER. LXX: Fugitivum. Tunc enim fugiet, etc., usque ad serpens autem, quia insidias molliter infundit. Cetum. Hebræi, Tanniu; unde Hebræi fabulabantur Leviathan habitare sub terra et in æthere, Tanniu vero in mari.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 3:8Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan. + 3.8 Maledicant ei. Ibid. In veteri translatione, etc., usque ad et in fine solutus aperte bella gerat. Leviathan. Id est, additamentum eorum, id est, hominum, in quibus post suggestionem mala addere non cessat. Vel exprobrationem, quia cum Adæ addere deitatem spopondit, et quod habebat, abstulit. Hic a propheta serpens tortuosus dicitur, qui molliter quasi blandis verborum finibus insidias infundit. Et vectis, quia durus per malitiam ad necem percutit. Suscitatus aperte aget, interim autem latenter.
Job 26:13Spiritus ejus ornavit cælos, et obstetricante manu ejus, eductus est coluber tortuosus. + 26.13 Spiritus ejus ornavit cœlos. Quia prædicatores nisi promissa Paracleti dona susciperent, nullo fortitudinis decore claruissent. Et obstetricante manu ejus. Antiquus hostis, qui homini ore colubri locutus est, qui tortuosus dicitur, quia in veritatis rectitudine non stetit; hic obstetricante manu Domini ejectus est ab Ecclesia. In paucis autem sententiis primi adventus Dominici ordinem retulit, sed secundum subdit valde esse timendum.
Psalms 45:3Propterea non timebimus dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris. + 45.3 Turbabitur terra, et transferentur montes, etc. CASS. Judæa, quasi arida: sine idololatria, amaritudine gentium circumdata. Vel, mare. AUG. sæculum. Cor maris. Immanitas gentium 1
Psalms 104:26Misit Moysen servum suum; Aaron quem elegit ipsum. + 104.26 Misit. Qui omnia per se poterat ut doceret, qua moderatione hæc egisset. Quem elegit ipsum. ID. Sufficeret dicere, quem elegit: sed nihil quærendum est in eo, quod addidit, ipsum, sed consuetudo divinæ locutionis est ad explanationem. 1
Isaiah 34:5Quoniam inebriatus est in cælo gladius meus; ecce super Idumæam descendet, et super populum interfectionis meæ, ad judicium.
Isaiah 65:25Lupus et agnus pascentur simul, leo et bos comedent paleas, et serpenti pulvis panis ejus. Non nocebunt, neque occident in omni monte sancto meo, dicit Dominus.] + 65.25 Lupus. Lupus Saulus, id est persecutor, de quo, Benjamin lupus rapax Gen. 49.. Agnus. Qui scilicet in candidis vestibus sequuntur agnum quocunque ierit: De quibus Petro dicitur, Pasce agnos meos Joan. 21.. Et leo et bos comedent. Vir scilicet disertus et potentissimus in sæculo spreta philosophiæ eloquentia comedet paleas, id est utilitatem et superficiem historiæ cum bobus, id est prædicatoribus Ecclesiæ. Hæc comedunt leones donec multis laboribus veniatur ad profunditatem mysterii, sicut Augustinus et Cyprianus et alii. Neque occident. Deposita feritate, vel in præsenti vel in futuro, et hoc est: In omni monte, etc. Hoc Judæi carnaliter accipiunt, dicentes quod in tempore Christi sui tanta pax et securitas sibi erit, ut lupi et agni, leones et boves, serpentes et homines commorentur simul, et comedant, neque eis noceant, qui in templo, et in monte sancto habitant. Ex quo colligitur, quod omnes alii occidentur. Sed hoc falsum esse ostenditur his verbis: Hæc dicit Dominus: Cælum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum, etc., hoc tamen Judæi carnaliter intelligunt.