Genesis 3:6
Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile: et tulit de fructu illius, et comedit: deditque viro suo, qui comedit. + 3.6 Vidit igitur, etc. ISID. ex Aug. ubi supra. Quomodo videbant si clausi erant oculi? Sed dictum est ut intelligamus eos oculos apertos fuisse, postquam de fructu comederunt, quibus se nudos videbant, et displicebant: id est, oculos astutiæ, quibus simplicitas displicet. Cum quis enim ceciderit ab intima luce veritatis, nihil est unde superbia placere velit, nisi fraudulentis simulationibus. Hinc enim hypocricis nascitur, in qua multum videntur cordati, qui decipere potuerunt quem voluerunt. Vidit igitur, etc. GREG., lib. XXI Moral., cap. 2 Ne in lubrica cogitatione versemur, non debemus intueri quod non licet concupisci, etc., usque ad exteriorum quoque sensuum disciplina servanda est. Deditque viro suo, qui comedit. Et aperti sunt oculi amborum, etc. ISID. ex Aug. ubi supra, c. 16, 17 De quibus dictum est: Tunc viderunt quod nudi essent, oculis scilicet perversis, quibus nuditas, scilicet simplicitas, erubescenda videbatur. etc., usque ad Ad meipsum turbata est anima mea. Psal. 41 Qui comedit, etc. AUG., de Gen., lib. 11, c. 3, tom. 3, col. 429 Ad concupiscendum scilicet invicem, etc., usque ad quæ convinceret peccatorem facto, et doceret scripto lectorem. Consuerunt folia ficus. ALCUIN., in Gen. t. 1 Quia gloriam simplicis castitatis amiserunt, ad duplicem libidinis pruritum confugerunt; unde Joan. 1: Cum esses sub ficus vidi te, et descendi, subaudi liberare te.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 3:12Dixitque Adam: Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi. + 3.12 Dixitque Adam: Mulier quam dedisti, etc. AUG. Non dicit, Peccavi: superbia enim habet confusionis deformitatem, non confessionis humilitatem. Ad hoc autem scriptum est, et interrogationes ad hoc factæ, ut veraciter et utiliter scriberentur, ut sciamus quanto morbo superbiæ laborent hodie conantes malum in Creatorem referre, et si quid boni faciunt, sibi tribuere. Mulier quam dedisti, etc. Quasi ad hoc data sit, ut non ipsa obediret viro, et ambo Deo. Mulier quam dedisti, etc. GREG., lib. IV Mor., c. 27, tom. 1, col. 661 Quatuor modis peccatum perpetratur in corde, etc., usque ad ad extremum falsæ spei seductione, vel obstinatione miseræ desperationis nutritur.
Genesis 6:2videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant. + 6.2 Videntes filii Dei, etc. STRAB. Filii Seth religiosi intelliguntur per filios Dei, qui victi concupiscentia, ex filiabus hominum, id est ex stirpe Cain, uxores acceperunt, et viros potentes genuerunt, immensos scilicet corporibus, superbos viribus, inconditos moribus, qui gigantes appellantur. Non est incredibile ab hominibus, non ab angelis, vel quibusdam dæmonibus qui mulieribus sunt improbi, ejusmodi homines esse procreatos, quia et post diluvium corpora non solum virorum, sed et mulierum incredibili magnitudine exstiterunt.
Joshua 7:21Vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum, et ducentos siclos argenti, regulamque auream quinquaginta siclorum: et concupiscens abstuli, et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei, argentumque fossa humo operui. + 7.21 Regulamque. ADAM., hom. 7. Furatus est autem linguam auream, etc., usque ad quod furanti exstitit causa peccati. Regulamque. LXX: Linguam, hæreticorum scilicet dogmata, vel superstitiosa sæcularium litterarum studia. Hæc enim est lingua aurea, luculento sermone aptata. Hanc furati sunt hæretici de Jericho, quasi auream regulam, qui philosophorum sectam conati sunt inducere in Ecclesiam: quorum anathemate multi perduntur, et quasi acervo lapidum multitudine peccatorum exstinguuntur: quorum ductor diabolus, qui per illorum impietatem fidelium quosdam vicerat, rursus superatus vincitur, et a populo Dei suspensus, crucis virtute necatur. ISID., in Jos. Jericho mundum significat: de anathemate ejus in tabernaculo suo abscondit, qui sæculares mores Ecclesiæ secretis inserit; qui sub cultu Dei manens, solemnitates sæculi vel spectacula diligit; qui sortilegos aruspices et augures inquirit, vel cætera facit quæ in Jericho, id est in sæculo habebantur. Lapidavitque eum. AUG., quæst. in Jos. Quæritur eum Dominus eum qui furtum fecerat, etc., usque ad peccato suo secum consumptis mori.
Judges 16:1Abiit quoque in Gazam, et vidit ibi mulierem meretricem, ingressusque est ad eam. + 16.1 Abiit quoque, etc. GREG., Homil. 21 in Evang. Quem in hoc facto Samson, etc., usque ad et ascendendo regna cœlorum penetravit.
1 Kings 13:19et reduxit secum: comedit ergo panem in domo ejus, et bibit aquam.
Ezekiel 24:16Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga: et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrimæ tuæ.