The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 3 › Genesis 3:7

Genesis 3:7

Et aperti sunt oculi amborum; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the eyes of them both were opened, and they knew that they were naked; and they sewed fig leaves together, and made themselves aprons.

In Context

6Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile: et tulit de fructu illius, et comedit: deditque viro suo, qui comedit. + 3.6 Vidit igitur, etc. ISID. ex Aug. ubi supra. Quomodo videbant si clausi erant oculi? Sed dictum est ut intelligamus eos oculos apertos fuisse, postquam de fructu comederunt, quibus se nudos videbant, et displicebant: id est, oculos astutiæ, quibus simplicitas displicet. Cum quis enim ceciderit ab intima luce veritatis, nihil est unde superbia placere velit, nisi fraudulentis simulationibus. Hinc enim hypocricis nascitur, in qua multum videntur cordati, qui decipere potuerunt quem voluerunt. Vidit igitur, etc. GREG., lib. XXI Moral., cap. 2 Ne in lubrica cogitatione versemur, non debemus intueri quod non licet concupisci, etc., usque ad exteriorum quoque sensuum disciplina servanda est. Deditque viro suo, qui comedit. Et aperti sunt oculi amborum, etc. ISID. ex Aug. ubi supra, c. 16, 17 De quibus dictum est: Tunc viderunt quod nudi essent, oculis scilicet perversis, quibus nuditas, scilicet simplicitas, erubescenda videbatur. etc., usque ad Ad meipsum turbata est anima mea. Psal. 41 Qui comedit, etc. AUG., de Gen., lib. 11, c. 3, tom. 3, col. 429 Ad concupiscendum scilicet invicem, etc., usque ad quæ convinceret peccatorem facto, et doceret scripto lectorem. Consuerunt folia ficus. ALCUIN., in Gen. t. 1 Quia gloriam simplicis castitatis amiserunt, ad duplicem libidinis pruritum confugerunt; unde Joan. 1: Cum esses sub ficus vidi te, et descendi, subaudi liberare te.

8Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi. + 3.8 Et cum audissent, etc. AUG., l. II de Gen. ad litt., c. 33 Ea enim hora tales conveniebat visitari, quia defecerant a luce veritatis, etc., usque ad corporalibus sensibus locali et temporali motu apparuisse credatur. Abscondit se, etc. AUG., ibid. Cum Deus avertit intrinsecus faciem et homo turbatur, fiunt similia amentiæ, nimio timore ac pudore, occulto quoque instinctu non quiescente: ut nescientes facerent quæ aliquid posteris significarent, propter quos hæc scripta sunt. Ad auram post meridiem. Unde hora nona Christus spiritum emisit Matth. 27. Qui sexta hora fuit crucifixus, ut eadem hora restitueretur homo qua de paradiso est ejectus. In medio ligni paradisi. Abscondit se, qui aversus a præcepto Creatoris, erroris sui et arbitrii voluntate vivit.

Read all of Genesis 3

Cross References

Genesis 3:5Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum. + 3.5 Eritis sicut dii, etc. STRAB. Mystice. Artificiali dolo verba componit, ut si per inobedientiæ contemptum subvertere nequiverit, saltem in hoc quod fidem corruperit, et idololatriam suaserit, victorem se glorietur: si autem per inobedientiæ contemptum seduxerit, in utroque victor existat. AUG., de Gen. contra Manich., l. 2, c. 15, tom. 3 Interrogata mulier respondit, etc., usque ad nullo enim regente per suam potestatem solus Deus beatus est.

Deuteronomy 28:34et stupens ad terrorem eorum quæ videbunt oculi tui.

2 Kings 6:20cumque ingressi fuissent in Samariam, dixit Eliseus: Domine, aperi oculos istorum, ut videant. Aperuitque Dominus oculos eorum, et viderunt se esse in medio Samariæ.

Isaiah 28:20Coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat; et pallium breve utrumque operire non potest.

Luke 16:23Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus: + 16.23 Elevans autem. A longe vident infideles, dum in imo positi ante diem judicii fideles super se in requie attendunt, quorum gaudia post contemplari non possunt. Longe est quod conspiciunt, quia illuc per meritum non attingunt. Vidit Abraham. GREG. Credendum est, quod ante retributionem extremi judicii injusti in requie, etc., usque ad et de illorum pœna torquentur quos inutiliter amaverunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 3:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 3:6Genesis 3Genesis 3:8 →