Genesis 30:29
At ille respondit: Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he said unto him, Thou knowest how I have served thee, and how thy cattle was with me.
In Context
28constitue mercedem tuam quam dem tibi.
Cross References
Genesis 30:5ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium.
Genesis 31:38Idcirco viginti annis fui tecum? oves tuæ et capræ steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi:
Ephesians 6:5Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo: + 6.5 Servi, obedite. Servitus cœpit ex peccato; prima enim servitutis causa peccatum est, ut nomo homini conditionis vinculo subderetur, quod non fuit nisi Deo judicante, apud quem non est iniquitas, et novit diversas pœnas meritis distribuere delinquentium. In simplicitate. Liberam facit servitutem; non timore subdolo, sed fideli dilectione, donec transeat iniquitas, et omnis evacuetur potestas.
Titus 2:9Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes,
1 Peter 2:18Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. + 2.18 Servi subjecti. Hucusque exhortatus est liberos ad subjectionem, nunc servis loquitur, ut et ipsi subjecti sint dominis. Non tantum bonis. Alia translatio: Non tantum bonis et modestis: sed etiam difficilioribus. Dyscolis. Id est indisciplinatis. Schola Græce, Latine locus, in quo ad audiendos magistros liberalium artium conveniebant, unde schola vacatio interpretatur, quia ibi vacabant studiis. Scholastici igitur sunt eruditi. Dyscoli indocti et agrestes. Ecce quomodo supra monebat subdi humanæ creaturæ propter Deum.