Genesis 31:36
Tumensque Jacob, cum jurgio ait: Quam ob culpam meam, et ob quod peccatum meum sic exarsisti post me,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 34:7ecce filii ejus veniebant de agro: auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod fœdam rem operatus esset in Israël et, violata filia Jacob, rem illicitam perpetrasset.
Numbers 16:15Iratusque Moyses valde, ait ad Dominum: Ne respicias sacrificia eorum: tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis, nec afflixerim quempiam eorum.
2 Kings 13:19iratus est vir Dei contra eum, et ait: Si percussisses quinquies, aut sexies, sive septies, percussisses Syriam usque ad consumptionem: nunc autem tribus vicibus percuties eam.
Mark 3:5Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super cæcitate cordis eorum, dicit homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illi. + 3.5 Extende manum. BEDA. Infructuosa debilitas animæ non melius curatur quam eleemosynæ largitione; unde: Qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat Luc. 3.. Et in Ecclesiastico: Fili, non sit manus tua porrecta ad capiendum et ad dandum collecta Eccl. 4.. Frustra enim in oratione manus ad Dominum expandit, qui eas ad rogantem viduam non extendit. Et restituta est manus illi. Magnum studium nequitiæ in crimen reputant., quod ad verbum illius sanata est manus. Neque et sabbato potest convinci laborasse, qui dixit et facta sunt: cum ipsi in sabbatis cibos portent, calices porrigant, et cætera victui necessaria.
James 1:19Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram. + 1.19 Tardus ad iram. Non temere, et sine causa aliquis irascatur, vel contra subditos peccantes, vel contra quoslibet fratres, vel contra felicitatem malorum, quia maturitas sapientiæ non nisi tranquilla mente percipitur. Et qui iratus judicat, etiamsi justitiam judicat, tamen divini examinis justitiam, in qua perturbatio non cadit, non potest imitari.