The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 31 › Genesis 31:35

Genesis 31:35

ait: Ne irascatur dominus meus quod coram te assurgere nequeo: quia juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi: sic delusa sollicitudo quærentis est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And she said to her father, Let it not displease my lord that I cannot rise up before thee; for the custom of women is upon me. And he searched, but found not the images.

In Context

34illa festinans abscondit idola subter stramenta cameli, et sedit desuper: scrutantique omne tentorium, et nihil invenienti,

36Tumensque Jacob, cum jurgio ait: Quam ob culpam meam, et ob quod peccatum meum sic exarsisti post me,

Read all of Genesis 31

Cross References

Genesis 18:11Erant autem ambo senes, provectæque ætatis, et desierant Saræ fieri muliebria. + 18.11 Erant autem, etc. Seniorum ætas minor est quam senum, etsi senes appellentur seniores. Unde, secundum medicos, senior vir de muliere seniore filios facere non potest, etiamsi adhuc muliebria fluant. Secundum hoc Abraham miratur Dei potentiam de promissione filii, et hoc miraculum posuisse Apostolum accipere possumus. Emortuum enim corpus non omnino ad generationem erat, si mulier juvenilis ætatis fuisset: sed de provecta ætate generare non poterat: de Cethura enim postea generavit, quia juvencula fuit. Tradunt enim medici quia senex de femina provectioris ætatis etsi muliebria contingant ei generare non possit, de juvencula autem possit. Rursus mulier provectæ ætatis, etsi adhuc muliebria contingant ei, de seniore parere non potest, de juvene potest. Miraculum ergo fuit, quia uterque senex et provectæ ætatis, et desierant muliebria Saræ.

Leviticus 15:19Mulier, quæ redeunte mense patitur fluxum sanguinis, septem diebus separabitur. + 15.19 Mulier, etc. Per menstrua pravæ cogitationes designantur. Quæ enim menstrua patitur, alienam carnem non tangit, et propria se polluit. Sic iniquæ cogitationes et voluntates, quamvis opere non compleantur, apud Deum pro factis habentur et puniuntur. Mulier quæ redeunte. ISICH. Intendit tam mulieres, etc., usque ad quæ corruptio humani generis est. Septem diebus, etc. Universitatem temporum significat, usque ad completionem, qua declaratum est Evangelium: separati enim erant homines a Deo usquequo conjungeret eos evangelica prædicatio. Qui tetigerit vestimentum ejus, lavabit, etc. Sic oportet ab idololatria abstinere: ut nec idololatras nec eorum discipulos vel fautores, quibus quasi lectis vel vasis utuntur, contingamus, nec communionem cum eis habeamus.

Leviticus 19:32Coram cano capite consurge, et honora personam senis: et time Dominum Deum tuum. Ego sum Dominus. + 19.32 Coram cano capite, etc. In senibus est sapientia, et in multo tempore prudentia Job 12.. Hinc Paulus ait: Presbyteri duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina I Tim. 5..

Ephesians 6:1Filii, obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim justum est.

1 Peter 3:6Sicut Sara obediebat Abrahæ, dominum eum vocans: cujus estis filiæ benefacientes, et non pertimentes ullam perturbationem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 31:35

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 31:34Genesis 31Genesis 31:36 →