The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 32 › Genesis 32:29

Genesis 32:29

Interrogavit eum Jacob: Dic mihi, quo appellaris nomine? Respondit: Cur quæris nomen meum? Et benedixit ei in eodem loco.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Jacob asked him, and said, Tell me, I pray thee, thy name. And he said, Wherefore is it that thou dost ask after my name? And he blessed him there.

In Context

28At ille: Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis? + 32.28 Nequaquam, inquit Jacob, appellabitur nomen tuum, sed, etc. HIERON. in Q. Hebr. Josephus in libro primo Antiquitatum, etc., usque ad nos magis Scripturæ, et angeli, vel Dei, qui Isræl ipsum vocavit, auctoritate ducimur, quam cujuslibet eloquentiæ sæcularis.

30Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens: Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. + 32.30 Vocavitque Jacob, etc. Illud quoque quod sequitur, et benedixit eum, vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens, etc. In Hebræo dicitur Phanuel, ut sciamus ipsum esse locum qui in cæteris Scripturæ voluminibus secundum Hebræos, Phanuel legitur. GREG., lib. IV Moral., cap. 6 Quæritur, cum Veritas dicat: Nemo videbit faciem meam; Et: Deum nemo vidit unquam, quomodo testatur Jacob: Vidi Dominum facie ad faciem? Humanæ enim mentes oculo interiori purgato, etc., usque ad unde I Cor. 13: Tunc cognoscam sicut et cognitus sum.

Read all of Genesis 32

Cross References

Genesis 27:28Det tibi Deus de rore cæli et de pinguedine terræ abundantiam frumenti et vini. + 27.28 Det tibi Deus de rore cœli, etc. Ros desuper et subtiliter cadit, et toties de rore cœli accipimus, quoties per infusionem contemplationis intimæ de supernis aliquid tenuiter videmus. Cum vero bona opera per corpus agimus, de terræ pinguedine ditamur. Abundantiam frumenti, etc. ISID. Hæc est multitudo quam colligit de sacramento corporis et sanguinis sui.

Genesis 28:13et Dominum innixum scalæ dicentem sibi: Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac: terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo. + 28.13 Ego sum Dominus Deus Abraham, etc. Mystice designat mandatum divinitatis ad humanitatem Christi directum, cui terra, id est, Ecclesia, promittitur; et semini illius, id est Christiano populo. Unde psalm. 2: Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ.

Genesis 35:10dicens: Non vocaberis ultra Jacob, sed Israël erit nomen tuum. Et appellavit eum Israël, + 35.10 Non vocaberis ultra, etc. AUG. Quæritur cum semel dictum sit, Non vocaberis ultra Jacob, etc., cur legatur postea Jacob vocatus? Sed hoc nomen ad illam pertinet promissionem, in qua videtur Deus quomodo non est antea patribus visus, ubi non erit nomen vetus: quia nihil remanebit hic in ipso corpore vetustatis, et visio Dei summum præmium erit. HIERON. Non vocaberis ultra Jacob, etc. Nondum enim ab angelo nomen ei imponitur, sed imponendum a Deo prædicitur. Quod igitur illuc futurum promittitur, hic expletum docetur.

Deuteronomy 29:29Abscondita, Domino Deo nostro; quæ manifesta sunt, nobis et filiis nostris usque in sempiternum, ut faciamus universa verba legis hujus.

1 Kings 18:31Et tulit duodecim lapides juxta numerum tribuum filiorum Jacob, ad quem factus est sermo Domini, dicens: Israël erit nomen tuum.

1 Chronicles 1:34Genuit autem Abraham Isaac: cujus fuerunt filii Esau, et Israël.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 32:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 32:28Genesis 32Genesis 32:30 →