Genesis 34:23
Et substantia eorum, et pecora, et cuncta quæ possident, nostra erunt: tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
22Unum est quo differtur tantum bonum: si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes.
24Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus.
Cross References
Proverbs 1:12deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum; + 1.12 Deglutiamus eum, sicut infernus viventem. Exstinguamus memoriam virtutum et doctrinæ illius, ut etiam inter nos vixisse non memoretur.
Proverbs 28:20[Vir fidelis multum laudabitur; qui autem festinat ditari non erit innocens.
John 6:26Respondit eis Jesus, et dixit: Amen, amen dico vobis: quæritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis. + 6.26 Amen, amen dico vobis. Postquam de divinitate sua qua idem est cum Patre tractavit, et eodem honore honorandus, et de humanitate sua qua de morte liberat et suscitat grandi honore dignus, vult tractare de cibo vitæ, id est verbo Dei. Et hæc continuatio quantum ad sententiam. Ad litteram vero sic: Vos quæritis me, non propter me, sed propter panes qui pereunt. Ergo operamini, id est, quærite me propter me, non propter aliud. Ipse est enim cibus ille qui permanet in vitam æternam, ut post aperte dicet. Similiter quotidie quærunt multi Jesum, non propter Jesum, sed ut bene sit eis in tempore.
1 Timothy 6:6Est autem quæstus magnus pietas cum sufficientia.