Proverbs 1:12
deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum; + 1.12 Deglutiamus eum, sicut infernus viventem. Exstinguamus memoriam virtutum et doctrinæ illius, ut etiam inter nos vixisse non memoretur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Let us swallow them up alive as the grave; and whole, as those that go down into the pit:
In Context
Cross References
Numbers 26:10et aperiens terra os suum devoravit Core, morientibus plurimis, quando combussit ignis ducentos quinquaginta viros. Et factum est grande miraculum,
Psalms 28:1Psalmus David, in consummatione tabernaculi. [Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum. + 28.1 Psalmus David in consummatione. ID. Arca a Philistæis reducta, etc., usque ad ut se offerant tali consummatori. Afferte Domino. ID. Prius monet sacrificia offerre. Filios arietum. AUG. Quia non deest impugnatio, etc., usque ad et septuaginta duo discipuli ad prædicandum missi significantur. Vox Domini. CASS. Prædicatio Christi intus mentes terruit, quod est, spiritum timoris dedit Judæis et gentibus. GREG. Iste ab imo ascendit, id est, spiritu timoris ad spiritum sapientiæ, etc., usque ad id est, spiritualem intellectum, hos Dominus concutit. HIER. Ut agricola sterilem terram, etc., usque ad et dabit virtutem, et eamdem benedicet in pace æterna. 1
Psalms 56:1In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saul in speluncam. + 56.1 In finem. AUG. Psalmus de resurrectione et passione breviter. Hoc agit psalmus ne, tu, Pilate, vel tu quicunque, corrumpas David, etc., negando regem, quia tectus carne fugit a cognitione Judæorum Ibid. Nullus titulus inscriptus est David, etc., usque ad ubi latuit Christus incognitus Judæis 1
Psalms 124:3Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum: ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas, 1
Jeremiah 51:34Comedit me, devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis: reddidit me quasi vas inane, absorbuit me quasi draco, replevit ventrem suum teneritudine mea, et ejecit me.
Lamentations 2:16Phe Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui: sibilaverunt, et fremuerunt dentibus, et dixerunt: Devorabimus: en ista est dies quam exspectabamus; invenimus, vidimus.