The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 6 › John 6:26

John 6:26

Respondit eis Jesus, et dixit: Amen, amen dico vobis: quæritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis. + 6.26 Amen, amen dico vobis. Postquam de divinitate sua qua idem est cum Patre tractavit, et eodem honore honorandus, et de humanitate sua qua de morte liberat et suscitat grandi honore dignus, vult tractare de cibo vitæ, id est verbo Dei. Et hæc continuatio quantum ad sententiam. Ad litteram vero sic: Vos quæritis me, non propter me, sed propter panes qui pereunt. Ergo operamini, id est, quærite me propter me, non propter aliud. Ipse est enim cibus ille qui permanet in vitam æternam, ut post aperte dicet. Similiter quotidie quærunt multi Jesum, non propter Jesum, sed ut bene sit eis in tempore.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Jesus answered them and said, Verily, verily, I say unto you, Ye seek me, not because ye saw the miracles, but because ye did eat of the loaves, and were filled.

In Context

25Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: Rabbi, quando huc venisti? + 6.25 Et cum invenissent. Ecce præsens est eis quos fugerat, ne eum regem facerent. Cur ergo fugerat, nisi pro prædicto sacramento? Iterum præsens loquitur eis, ut quorum satiavit ventres, eorum satiet et mentes, dicens: Amen, amen dico vobis, docens eos quos doctores instituit, fugere laudem et terrenum imperium, sed tamen insistere prædicationi.

27Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus. + 6.27 Signavit Deus. Quasi proprio signo a cæteris discrevit, quia qui est Filius hominis, est et Filius Dei et ideo me nolite contemnere Filium hominis, sed petite a me cibum spiritualem.

Read all of John 6

Cross References

Psalms 106:12Et humiliatum est in laboribus cor eorum; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret. + 106.12 Nec fuit qui. ID. Deo enim desistente ab auxilio, laborare potes contra vitia, sed non vincere; et te presso tua prava consuetudine, humiliabitur cor, ut discas clamare, unde subdit: Et exclamaverunt. 1

John 3:3Respondit Jesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. + 3.3 Amen, amen dico. Non interroganti secundam nativitatem exponit, ne credat Nicodemus solam fidem, quapropter visa signa crediderat in Jesum sufficere ad salutem absque spiritualis regenerationis virtute, et absque sacramentis. Etiam quia hominem purum intelligebat eum Nicodemus ut Joannem Baptistam, vel quemlibet ex prophetis, ideo incœpit eum instruere Jesus de secunda regeneratione, qua intelligit eum Filium Dei, et se posse Filium Dei fieri. AUG. Secunda nativitas de qua docet Jesus spiritualis est, quæ est ex Deo et Ecclesia ad vitam, sed ille solam carnalem sapit quæ est ex Adam et Eva ad mortem. Sed sicut carnalem dicit iste non posse iterari, sic et spiritualis a quocunque facta non potest iterari. Ex semine enim veri Abrahæ sunt nati, sive per liberam sive per ancillam. Nisi quis. Necessarium est visibile sacramentum aquæ ad ablutionem visibilis corporis, sicut est necessaria doctrina invisibilis fidei, et ad sanctificationem animæ invisibilis. Renatus fuerit. CHRYS. Hoc est, si tu non natus fueris desuper, et dogmatum susceperis certitudinem alicubi, extra erras et longe es a regno cœlorum, seipsum hic ostendens et indicans, quoniam non est hoc tantum quod videtur, sed aliis oculis opus est ad videndum Deum.

John 6:2et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur. + 6.2 Et sequebatur. Viso hoc miraculo, gentium magna turba sequitur, quia sicut eos quos a corporis infirmitate sanabat, intus spiritus reintegrabat, sic ipsos a morbo incredulitatis sanabat.

John 6:24Cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quærentes Jesum.

John 6:47Amen, amen dico vobis: qui credit in me, habet vitam æternam.

John 6:64Spiritus est qui vivificat: caro non prodest quidquam: verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. + 6.64 Spiritus est qui vivificat. Caro, sicut intelligitis; sicut quæ in macello emitur, sicut alius cibus non prodest, ipsa tamen vas spiritus, qui in ea salutem operatur multum prodest, sicut sola scientia inflat, ipsa tamen non est mala, sed per charitatem ædificat. Verba quæ ego, etc. Quibus dixi manducandum me esse, manere in me et me in ipso. Ut autem aliquis maneat in Christo ut membrum, et Christus in ipso ut in templo, unitas facit. Unitas autem ex charitate est, charitas autem ex spiritu, ergo spiritus qui vivificat compaginata membra non separat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 6:26

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 6:25John 6John 6:27 →