Genesis 4:9
Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit: Nescio: num custos fratris mei sum ego? + 4.9 Et ait Dominus ad Cain. ISID., ubi supra. Interrogat Dominus Cain, non ignarus ut discat, sed judex ut puniat. Usque hodie Judæi, cum per Scripturas eos interrogamus de Christo, respondent se nescire quæ dicimus. Mendax Cain ignoratio, Judæorum est falsa negatio: essent vero Christi custodes, si corde crederent et ore faterentur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 37:26Dixit ergo Judas fratribus suis: Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius?
Job 22:13Et dicis: Quid enim novit Deus? et quasi per caliginem judicat.
Psalms 9:13quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est; non est oblitus clamorem pauperum. + 9.13 Quoniam requirens. Ibid. Sed quasi dicant, qui missi sunt evangelizare, nemo credit nobis, et occidimur, respondit: non sine fructu, quia requirens ultione sanguinem eorum, in judicio, ubi gloria occiso, pœna occisori erit: recordatus est, etc Ibid. non post oblivionem, sed post longum tempus, secundum affectum infirmorum, qui oblitum putant, quia non tam cito fit ut volunt: quibus etiam adde, imo non est oblitus ut putatis: et si dixi recordatus, hoc contra querentes, qui pro dilatione putant oblitum. 1
Proverbs 28:13Qui abscondit scelera sua non dirigetur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.
Acts 5:4nonne manens tibi manebat, et venundatum in tua erat potestate? quare posuisti in corde tuo hanc rem? non es mentitus hominibus, sed Deo. + 5.4 Sed Deo. Supra dixerat: Spiritui sancto: patet ergo Spiritum sanctum esse Deum.