Psalmorum 9:13
quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est; non est oblitus clamorem pauperum. + 9.13 Quoniam requirens. Ibid. Sed quasi dicant, qui missi sunt evangelizare, nemo credit nobis, et occidimur, respondit: non sine fructu, quia requirens ultione sanguinem eorum, in judicio, ubi gloria occiso, pœna occisori erit: recordatus est, etc Ibid. non post oblivionem, sed post longum tempus, secundum affectum infirmorum, qui oblitum putant, quia non tam cito fit ut volunt: quibus etiam adde, imo non est oblitus ut putatis: et si dixi recordatus, hoc contra querentes, qui pro dilatione putant oblitum. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 4:9Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit: Nescio: num custos fratris mei sum ego? + 4.9 Et ait Dominus ad Cain. ISID., ubi supra. Interrogat Dominus Cain, non ignarus ut discat, sed judex ut puniat. Usque hodie Judæi, cum per Scripturas eos interrogamus de Christo, respondent se nescire quæ dicimus. Mendax Cain ignoratio, Judæorum est falsa negatio: essent vero Christi custodes, si corde crederent et ore faterentur.
1 Kings 21:19Et loqueris ad eum, dicens: Hæc dicit Dominus: Occidisti, insuper et possedisti. Et post hæc addes: Hæc dicit Dominus: In loco hoc, in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent quoque sanguinem tuum.
2 Chronicles 24:22Et non est recordatus Joas rex misericordiæ quam fecerat Jojada pater illius secum, sed interfecit filium ejus. Qui cum moreretur, ait: Videat Dominus, et requirat.
Psalms 13:3Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt; non est timor Dei ante oculos eorum. + 13.3 Sepulcrum. Ibid. Ita inutiles aliis facti, quia guttur eorum est sepulcrum, etc. Sepulcrum. Dicuntur hi tres versus, qui sunt usque ad secundam divisionem, ibi, Nonne cognoscent, etc., non esse de Hebræo, etc., usque ad eos non habet. Contritio AUG. Ita inutiles sibi facti sunt, etc., usque ad et infelicitas in futuro. CASS Via impiorum, etc., usque ad: Timor Dei ante oculos, etc. 1
Psalms 30:3Inclina ad me aurem tuam; accelera ut eruas me. Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii, ut salvum me facias: + 30.3 Accelera. ID. In faciendis, in solvendis animabus et hujusmodi, ut eruas tertia die, non differas in communem resurrectionem; quod ut sit, esto mihi protector tantus, quantum decet esse Deum. Esto mihi. Dixit: Justitiam da, etc., usque ad affirmat liberationem. 1