Proverbs 22:29
Vidisti virum velocem in opere suo? coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles.] + 22.29 Vidisti virum velocem in opere suo? coram. Quemcunque velocem videris in opere suo, etc., usque ad quorum cavit errorem esse ponendum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 41:46(triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis Pharaonis), et circuivit omnes regiones Ægypti.
1 Samuel 17:31Audita sunt autem verba quæ locutus est David, et annuntiata in conspectu Saul.
1 Kings 10:8Beati viri tui, et beati servi tui, qui stant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam. + 10.8 Beati viri. RAB. Regina admirando in laudem Salomonis erupit, dicens: Beati viri. Vere beati sunt quorum rex est Christus, et qui æterna ejus visione perfrui merentur, et gloriam quam habet cum Patre et Spiritu sancto conspicere et sapientiam quæ mundis corde se ostendit perpetualiter percipere lætantur.
1 Chronicles 4:23Hi sunt figuli habitantes in plantationibus et in sepibus, apud regem in operibus ejus: commoratique sunt ibi. + 4.23 Figuli habitantes. Figulos qui in plantationibus et sepibus laborant doctores intelligimus, qui formant et componunt vasa Domini, fingere enim componere dicimus, unde compositores luti figulos vocamus. Hi vineam Domini doctrina plantant et excolunt, exhortando et orando muniunt. Hi apud regem in operibus suis morantur, quia in fide Christi manentes quidquid dicunt, quidquid agunt, ad gloriam Dei faciunt.
Proverbs 12:24[Manus fortium dominabitur; quæ autem remissa est, tributis serviet. + 12.24 Manus fortium. Perfecti non solum vitiorum bella superant, sed et electis fratribus majore virtutum gratia principantur. Quæ autem remissa. Qui dissoluti animo, etc., usque ad non enim de talibus desperandum est, cum adjungit, mœror justi, etc.
Daniel 1:4pueros in quibus nulla esset macula, decoros forma, et eruditos omni sapientia, cautos scientia, et doctos disciplina, et qui possent stare in palatio regis, ut doceret eos litteras et linguam Chaldæorum.