The Bible Software
bible.software › Iosue › Iosue 7 › Iosue 7:19

Iosue 7:19

Et ait Josue ad Achan: Fili mi, da gloriam Domino Deo Israël, et confitere, atque indica mihi quid feceris, ne abscondas.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Joshua said unto Achan, My son, give, I pray thee, glory to the LORD God of Israel, and make confession unto him; and tell me now what thou hast done; hide it not from me.

In Context

18cujus domum in singulos dividens viros, invenit Achan filium Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Juda.

20Responditque Achan Josue, et dixit ei: Vere ego peccavi Domino Deo Israël, et sic et sic feci.

Read all of Iosue 7

Cross References

Numbers 5:6Loquere ad filios Israël: Vir, sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, quæ solent hominibus accidere, et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini, atque deliquerint, + 5.6 Vir sive mulier. RAB. in Num. Hoc capitulo admonemur, ut si quid per negligentiam delinquimus, per confessionem et pœnitentiam diluamus et damnum restituamus. Si autem proximo damnum intulimus, coram illo pœniteamus, et damnum restituamus. Si vero non superest, confitendo, pœnitendo et eleemosynas largiendo, Domino satisfaciamus. AUG., etc., quæst. 9 in Num. Alia littera usque ad quæ per delictum ablata est.

1 Samuel 6:5Juxta numerum provinciarum Philisthinorum quinque anos aureos facietis, et quinque mures aureos: quia plaga una fuit omnibus vobis, et satrapis vestris. Facietisque similitudines anorum vestrorum, et similitudines murium, qui demoliti sunt terram: et dabitis Deo Israël gloriam, si forte relevet manum suam a vobis, et a diis vestris, et a terra vestra. + 6.5 Quinque anos aureos, etc. RAB. Quinque ani aurei, etc., usque ad est tristitia vera et sterilitas perpetua.

2 Kings 20:15At ille respondit: Quid viderunt in domo tua? Ait Ezechias: Omnia quæcumque sunt in domo mea, viderunt: nihil est quod non monstraverim eis in thesauris meis.

2 Chronicles 33:12Qui postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum: et egit pœnitentiam valde coram Deo patrum suorum. + 33.12 Et egit pœnitentiam valde coram Deo patrum suorum. RAB. Audita pœnitentia Manasse nemo debet de Dei misericordia desperare, sed magis per pœnitentiam de venia præsumere.

Ezra 10:11Et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum, et facite placitum ejus, et separamini a populis terræ, et ab uxoribus alienigenis.

Psalms 51:3[Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate? + 51.3 Quid gloriaris in malitia, etc. CASS. Prima est invectio in Dœg, ut fideles corroboret, contra Antichristum et ejus complices. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Iosue 7:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Iosue 7:18Iosue 7Iosue 7:20 →