Genesis 45:24
Dimisit ergo fratres suos, et proficiscentibus ait: Ne irascamini in via.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
25Qui ascendentes ex Ægypto, venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Jacob.
Cross References
Genesis 42:21et locuti sunt ad invicem: Merito hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animæ illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus: idcirco venit super nos ista tribulatio.
John 13:34Mandatum novum do vobis: ut diligatis invicem: sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. + 13.34 Ut diligatis invicem sicut dilexi vos. Non putetur hæc prætermissa dilectio Dei quæ est in dilectione proximi, in proximo enim non nisi Deus diligitur, sicut et Christus in nobis diligit Deum, et non quod hoc habeamus, sed ut haberemus sicut medicus in ægro, non morbum, sed salutem quam venit dare.
Philippians 2:2implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes,
1 Thessalonians 5:13ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum: pacem habete cum eis. + 5.13 Ut habeatis illos. Necessaria eis ministrando, et reverentiam dignitati exhibendo. Quid enim prodest honorem sine fructu habere? Sicut divitiæ negligentiam pariunt salutis, ita egestas dum satutari quærit, a justitia declinat. Ideo in alia epistola præcipit presbyteros duplici honore esse honorandos.