The Bible Software
bible.softwareColossenesColossenes 4 › Colossenes 4:5

Colossenes 4:5

In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt: tempus redimentes. + 4.5 Tempus redimentes. Id est opportunitatem prædicandi eis, aliquibus modis, præparantes.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Walk in wisdom toward them that are without, redeeming the time.

In Context

4ut manifestem illud ita ut oportet me loqui.

6Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.

Read all of Colossenes 4

Cross References

Psalms 90:12In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. + 90.12 In manibus portabunt te. ID. Manibus angelorum sublatus est Christus in cœlum, etc., usque ad qui vinci non potest. 1

Matthew 10:16Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ. + 10.16 Ecce ego mitto. Illis sua pœna servabitur in futurum, etc., usque ad mala inferre non debet, sed tolerare. Sicut serpentes. Serpentis astutia est, etc., usque ad veterem exuit hominem.

Romans 16:19Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo. + 16.19 Vestra enim. Ideo moneo vos vitare illos, quia vestra fides et obedientia ubique laudatur: quia estis in capite mundi, et sic exemplo vestro jam possent alii corrumpi. Vel, rogo vos vitare illos, quia leviter obedistis, quod bonum est, et inde gaudeo; sed volo ut sitis sapientes in bono discernendo, et sine aliqua parte mali.

1 Corinthians 14:19Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam: quam decem millia verborum in lingua.

Colossians 3:16Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. + 3.16 Docentes et commonentes. Hoc dicit, ut doctrina fiat illis qui nesciunt, et commonitio illis qui sciunt.

1 Timothy 3:7Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Colossenes 4:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Colossenes 4:4Colossenes 4Colossenes 4:6 →