The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 49 › Genesis 49:4

Genesis 49:4

Effusus es sicut aqua, non crescas: quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Unstable as water, thou shalt not excel; because thou wentest up to thy father’s bed; then defiledst thou it: he went up to my couch.

In Context

3Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei; prior in donis, major in imperio. + 49.3 Ruben primogenitus meus, etc. HIERON., Quæst. in Gen. Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium filiorum meorum, etc., usque ad primogeniti ordinem perdidisti.

5Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia. + 49.5 Simeon et Levi, etc. HIERON., ubi supra. LXX: Simeon et Levi fratres consummaverunt iniquitatem adinventionis suæ, etc., usque ad in consilium eorum non veniat anima mea.

Read all of Genesis 49

Cross References

Genesis 46:8Hæc sunt autem nomina filiorum Israël, qui ingressi sunt in Ægyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben.

Deuteronomy 5:21Non concupisces uxorem proximi tui: non domum, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, et universa quæ illius sunt.

Deuteronomy 33:6Vivat Ruben, et non moriatur, et sit parvus in numero.] + 33.6 Vivat Ruben. Prædicta salute primitivæ Ecclesiæ, singulis tribubus proprias benedictiones tribuit; veros Isrælitas de utroque populo prænuntians, nunc de Christo, nunc de apostolis, nunc de primitiva, nunc de tota Ecclesia vaticinatur. Vivat Ruben. Quasi: Licet Ruben cubile patris violaverit, et primogeniti dignitatem amiserit, vivat tamen, et agens pœnitentiam non moriatur. Filii Ruben, id est, Judæi per Ruben significati, lectum Patris violaverunt, id est Christum Filium ejus sputis immundis polluerunt: tamen ad pœnitentiam reservantur, sed pauci numero ad comparationem Ecclesiæ gentium. Ruben. Visionis filius, quia mater ait Gen. 29.: Vidit Deus humilitatem meam. Hic est primogenitus, significans electos ex Judæis, qui Christum negando et crucifigendo mortui, prædicatione apostolorum conversi, ex fide Christi sunt vivificati: hi visionis filii, quia respectu divinæ misericordiæ salvi.

1 Corinthians 5:1Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat. + 5.1 Omnino auditur. Incipit agere de fornicatione, et redarguit illum fornicatorem qui uxorem patris tenebat, et eos qui eum tolerabant. Erant enim et ipsi comparticipes, dum paterentur reum tam ingentis peccati secum incorreptum convenire. Non solum ergo illum reum mortis, sed etiam inhærentes illi, non esse immunes a crimine demonstravit.

2 Peter 2:14oculos habentes plenos adulterii, et incessabilis delicti. Pellicientes animas instabiles, cor exercitatum avaritia habentes, maledictionis filii:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 49:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 49:3Genesis 49Genesis 49:5 →