The Bible Software
bible.softwareActsActs 8 › Acts 8:2

Acts 8:2

Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum. + 8.2 Curaverunt autem Stephanum viri timorati, id est, Deum timentes, sive Christiani, qui postea sunt dispersi, sive Judæi timentes Deum etsi nondum Christiani.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And devout men carried Stephen to his burial, and made great lamentation over him.

In Context

1Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quæ erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judææ et Samariæ præter Apostolos. + 8.1 In illa die. RAB. Qua Stephanus occisus est, non quia tunc solum facta, sed quia ab illa die cœpit persecutio magna, occiso uno de principibus Ecclesiæ. Ecclesia. Collectio vel congregatio, sive vocatio. Dispersi sunt. Hoc est quod Dominus præcepit: Cum persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam Matth. 10.. Ejus enim nutu gerebatur: ut occasione tribulationis fieret seminarium Evangelii.

3Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres, tradebat in custodiam. + 8.3 Saulus. RAB. A Saule persecutore qui rex Isræl fuit de tribu Benjamin, de qua et Paulus; etenim juxta antiquorum consuetudinem a majoribus posteri nomina trahunt. Devastabat. ID. Quasi lupus gregem, juxta prophetiam Jacob: Benjamin lupus rapax mane comedet prædam, sero dividet spolia Gen. 49.. Trahens. Trahebat, non occidebat, quia fortasse manus ejus custodiebat Dominus, ne sanguine innocentum polluerentur. Dispersi. RAB. Quamvis timore dispersi, tamen stabiles erant in prædicatione Evangelii.

Read all of Acts 8

Cross References

Genesis 23:2Et mortua est in civitate Arbee, quæ est Hebron, in terra Chanaan: venitque Abraham ut plangeret et fleret eam.

Genesis 50:10Veneruntque ad Aream Atad, quæ sita est trans Jordanem: ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies. + 50.10 Veneruntque ad aream Atad, etc. Hic locus trans Jordanem est, et distat ab Hebron septuaginta passuum millibus. Prætergressi sunt ergo locum in quo debebant sepelire eum, et postea transito Jordane redierunt ad locum duplicis speluncæ. Unde quæri potest quare hoc fecerint. Si dicit aliquis quia bella timebant, sicut filii Isræl circumducti per desertum quadraginta annis, donec transmisso Jordane venerunt ad terram promissionis. Sed majoris significantiæ causa factum est hoc. In loco enim quæ area Arad dicitur, postea multitudo filiorum Isræl murmurans contra Dominum, divino igne consumpta est. Tanto ergo luctu non tam mors Jacob, quam ruina populi futura lugebatur.

Deuteronomy 34:8Fleveruntque eum filii Israël in campestribus Moab triginta diebus: et completi sunt dies planctus lugentium Moysen. + 34.8 Fleveruntque. Quia regnavit mors etiam in eos qui non peccaverunt ab Adam usque ad Moysen: ideo lacrymæ prosequuntur ad inferos descendentem. HIERON., epist. ad Paulam. Non mirum si Moysi et Aaron, etc., usque ad sed intrinsecus esse, id est voluntati Domini ministrare. Et completi. Hinc videtur orta consuetudo, ut fidelibus mortuis triginta diebus pietatis officia persolvantur.

2 Samuel 3:31Dixit autem David ad Joab, et ad omnem populum qui erat cum eo: Scindite vestimenta vestra, et accingimini saccis, et plangite ante exequias Abner. Porro rex David sequebatur feretrum.

2 Chronicles 35:25Jeremias maxime: cujus omnes cantores atque cantatrices, usque in præsentem diem, lamentationes super Josiam replicant, et quasi lex obtinuit in Israël: Ecce scriptum fertur in lamentationibus.

Jeremiah 22:10Nolite flere mortuum, neque lugeatis super eum fletu: plangite eum qui egreditur, quia non revertetur ultra, nec videbit terram nativitatis suæ. + 22.10 Nolite flere mortuum, etc. ID. Mihi proprie dici videtur de Sedecia, etc., usque ad omnia de Sedecia intelligamus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 8:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 8:1Acts 8Acts 8:3 →