Genesis 6:14
Fac tibi arcam de lignis lævigatis; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus. + 6.14 Fac tibi arcam de lignis. Scilicet fortibus et insolubilibus, et bene coarctatis; quæ alia translatio dicit quadrata, ut nec vi ventorum nec inundatione solvetur. Mansiunculas, etc. STRAB. LXX: Bicamerata et tricamerata in arca facies: bicamerata in inferioribus, tricamerata in superioribus. Quinque ergo mansionibus distincta sunt: prima, id est inferior, fuit stercoraria, quo stercora defluebant, ne qui erant in arca fetore læderentur; secunda, apothecaria; tertia, immitium animalium et serpentium; quarta, mansuetorum; quinta, id est suprema, hominum et avium. Ostium, ubi bicamerata et tricamerata jungebantur, id est, inter apothecariam et bestiarum habitationem. AUG. In prima habitatione in inferioribus semel camerata erat arca, in secunda super inferiorem habitationem bicamerata. In tertia vero super secundam tricamerata. Dicunt alii in inferioribus duas fuisse mansiunculas, et sic arcam fuisse bicameratam. Harum inferior stercora suscipiebat, secunda escas, quæ apothecaria dicebatur; in superioribus tricamerata erat, ubi homines et animalia congrua distinctione continebantur. ISID. in Gen., tom. 5 Arcam construxit Nœ de lignis imputribilibus, etc., usque ad in quinque prophetizatus, in sexta evangelizatus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 2:3Cumque jam celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam, et linivit eam bitumine ac pice: posuitque intus infantulum, et exposuit eum in carecto ripæ fluminis,
Luke 17:27edebant et bibebant: uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam: et venit diluvium, et perdidit omnes. + 17.27 Edebant, etc. Non connubia vel alimenta damnantur, cum in his successionis, in illis naturæ posita sint subsidia, sed immoderatus licitorum usus arguitur. Quia enim his se totos dando, Dei judicia contemnebant, igne vel aqua perierunt. Usque in diem. Allegorice: Nœ arcam ædificat, cum Dominus fideres in Ecclesia congregat. Quam et consummatam ingreditur cum hanc in die judicii præsentia sua illustrat. Sed dum arca ædificatur, iniqui luxuriantur, et dum intratur, æterna damnatione plectuntur.