The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 6 › Genesis 6:12

Genesis 6:12

Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram),

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And God looked upon the earth, and, behold, it was corrupt; for all flesh had corrupted his way upon the earth.

In Context

11Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate.

13dixit ad Noë: Finis universæ carnis venit coram me: repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra. + 6.13 Disperdam eos cum, etc. Tradunt doctores terræ virorem et fecunditatem longe esse inferiorem post diluvium; et ideo hominibus esum carnium concessum, cum antea tantum terræ fructibus victitarent.

Read all of Genesis 6

Cross References

Genesis 6:4Gigantes autem erant super terram in diebus illis: postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi.

Genesis 7:1Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu et omnis domus tua in arcam: te enim vidi justum coram me in generatione hac. + 7.1 Dixitque Dominus, etc. Ex omnibus animantibus mundis tolles septena et septena, etc. RAB. Non geminatum septenarium, id est quatuordecim, sed tantum septem debemus accipere. Similiter duo et duo, non quatuor, sed tantum duo, masculum et feminam. Et notandum quod munda animalia impari numero, id est septenario introducuntur, immunda vero pari; quia impar numerus virtutis speciem portendit, par vero infirmitatem. Plura sunt munda, ut egressus Nœ de arca haberet quid immolaret et manducaret. ISID. in Gen. Ex omnibus animantibus, etc. Non quod plures sint boni quam mali, etc., usque ad qui dies a passione tertius in numero dierum qui per omne tempus volvuntur, et primus, et octavus. AUG. in Gen. Quæritur utrum tam magna arca centum annis potuit fabricari a quatuor hominibus, id est, Nœ et filiis ejus tribus? Sed si non potuit, non erat magnum alios fabros adhibere, quamvis, operis sui mercede adepta, non curaverunt utrum Nœ sapienter an inaniter faceret, et in eam non intraverunt, quia non crediderunt quod ille credidit.

Genesis 9:12Dixitque Deus: Hoc signum fœderis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum in generationes sempiternas:

Genesis 18:20Dixit itaque Dominus: Clamor Sodomorum et Gomorrhæ multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. + 18.20 Clamor Sodomorum et Gomorrhæ, etc. AUG. Q. in Gen. Si hæc verba non dubitantis, sed irascentis et minantis accipiamus, nulla est quæstio. Humano enim more ad homines loquitur Deus, et ira ejus sine perturbatione est, quia immutabilis est. Sæpe autem sic minando dicimus: Videamus si non tibi facio, et si non potero tibi facere; vel sciam, id est experiar utrum non possim. Sed perturbatio non cadit in Deum. Mos autem humanæ locutionis est, cui Deus se coaptat, ut humanæ infirmitati conveniat. GREG. lib. V Moral., cap. 7 Peccatum vero cum voce, culpa est in actione. Peccatum vero cum clamore, culpa cum libertate.

Job 22:15Numquid semitam sæculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui, + 22.15 Nunquid semitam? Sicut semita Redemptoris humilitas, ita semita sæculorum superbia. Sæculorum itaque semitam viri iniqui calcant, qui per hujus vitæ desideria in elatione perambulant.

Psalms 14:1Psalmus David. [Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo? + 14.1 Domine, quis? CAS. Psalmus iste proprie morum est institutorius, præsumptionis repressio: ubi agitur de unitate præsentis Ecclesiæ et futura quiete. Primo interrogat propheta, quasi sacerdos ante faciem Domini stans, et responsa petit; volens scire quos Deus sua dignos judicet Ecclesia. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 6:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 6:11Genesis 6Genesis 6:13 →