bible.software › Genesis › Genesis 7 › Genesis 7:12
Genesis 7:12
et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the rain was upon the earth forty days and forty nights.
In Context
11Anno sexcentesimo vitæ Noë, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cæli apertæ sunt: + 7.11 Anno sexcentesimo, etc. Allegorice. Notandum quod sexcentesimo anno inundaverunt aquæ diluvii, quia sexta ætate mundi primo commendatum est sacramentum baptismi, et hoc septima decima die secundi mensis, quia denarius decalogum significat. Septenarius propter Sabbatum septimam requiem significat, et quia in decalogo renuntiatio vitiorum videtur, quicunque in baptismo initiatur, propter æternam requiem, omnibus vitiis se abrenuntiare profitetur. Cataractæ. Fenestræ, nubes scilicet, quæ sunt apertæ, ut inde insolitæ et majores pluviæ funderentur. Cataractæ vero proprie sunt ostia Nili, sed abusive pro omnibus fenestris ponuntur. RAB. De arca solet quæri utrum tanta capacitate, quanta describitur, animalia omnia quæ ingressa dicuntur, et escas eorum ferre potuerit? Quod cubito geometrico solvit Origenes, asserens non frustra dictum esse Mosen in omni sapientia Ægyptiorum fuisse eruditum, qui geometriam dilexerunt, et cubitum geometricum quantum sex nostros continere.
13In articulo diei illius ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam:
Read all of Genesis 7
Cross References
Genesis 7:4Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus: et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ. + 7.4 Ego pluam, etc. ISID. Quæst. in Gen., c. 7 Quia omnis reatus contra decalogum committitur per universum orbem, qui partibus quatuor dividitur: quater vero decem quadraginta fiunt; sive reatus contrahatur ex prosperitate, quod pertinet ad dies; sive ex adversitate, quod ad noctes, in baptismo abluitur.
Exodus 24:18Ingressusque Moyses medium nebulæ, ascendit in montem: et fuit ibi quadraginta diebus, et quadraginta noctibus. + 24.18 Ingressusque Moyses, etc. ID., ibid. Moyses medium nebulæ ingressus ascendit in montem, etc., usque ad ut per eorum observantiam ad salutem veniant æternam.
Deuteronomy 9:18Et procidi ante Dominum sicut prius, quadraginta diebus et noctibus panem non comedens, et aquam non bibens, propter omnia peccata vestra quæ gessistis contra Dominum, et eum ad iracundiam provocastis:
1 Kings 19:8Qui cum surrexisset, comedit et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb.
This Verse In Other Editions
Study Genesis 7:12