Isaiah 26:8
Et in semita judiciorum tuorum, Domine, sustinuimus te: nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum.
Cross References
Exodus 3:15Dixitque iterum Deus ad Moysen: Hæc dices filiis Israël: Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, misit me ad vos: hoc nomen mihi est in æternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem.
2 Samuel 23:5Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum æternum iniret mecum, firmum in omnibus atque munitum. Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas, nec est quidquam ex ea quod non germinet. + 23.5 Nec est. RAB. Qui in lege Domini meditatur die ac nocte, fit tanquam lignum quod plantatum juxta aquas dat fructum suum in tempore suo, et quæcunque faciet prosperabuntur.
Psalms 13:1In finem. Psalmus David. [Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. + 13.1 Dixit insipiens. CASS. Increpatio Judæorum, descripta eorum malitia. Primus psalmus de increpatione Judæorum, etc., usque ad hic homo non est Deus. 1
Psalms 37:3quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam. + 37.3 Sagittæ. AUG. Vindictæ quas minabaris Adæ, dicens: In quacumque die comederitis, morte moriemini. Quia comedit, infixæ sunt et nobis; et non ad horam, sed confirmasti, ut sit usque in finem sæculi. AUG., CASS. Quoniam sagittæ. Numerat quæ patitur, etc., usque ad quod leviter potest lædi. 1
Psalms 44:17Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram. + 44.17 Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Ibid. Vel pro antiquis patribus, idolorum cultoribus, nati sunt Apostoli, principes prædicationis. AUG. Vel post prophetas Apostoli, post Apostolos alii. Cantatur hic psalmus de festo beatæ Mariæ Virginis, quia quæ de Ecclesia generaliter hic dicuntur, ad Mariam specialiter referri possunt. Cantatur etiam pro virginibus, quia ibi dicitur: Adducentur regi virgines. Et pro Apostolis, quia ubi dicitur: Nati sunt tibi filii. Item de nativitate Domini, quia ibi agitur de laude sponsi et sponsæ et de nuptiis Christi et Ecclesiæ, quarum desponsatio facta est in Verbi incarnatione. 1
Psalms 65:6Qui convertit mare in aridam; in flumine pertransibunt pede: ibi lætabimur in ipso. + 65.6 Qui convertit. Ibid. Opera, in quibus terribilis, et quæ sunt ea, subdit: Qui convertit mare. In flumine Jordani ad litteram, mystice in labenti mundo. In flumine. Ibid. Licet remissa sint peccata, tamen in decursu mortalitatis adhuc sunt, non enim mox immortalitas. In flumine. AUG. Flumen est mortalitas sæculi ubi alii veniunt, alii recedunt: sed qui in Christum credit, transit pede in se humilis, non equo superbus. Ibi lætabimur. Ibid. Vel sic: Terribilia sunt opera, etc., usque ad et in his lætantur Christiani. In ipso. Ibid. Quando erit omnia in omnibus, vel in ipso qui dominatur, in virtute sua. 1