Genesis 8:11
At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo: intellexit ergo Noë quod cessassent aquæ super terram. + 8.11 Portans ramum. ALC. Columba ramum olivæ, expulso teterrimo alite, ad Nœ post diluvium portat, quia columba Spiritus sancti, ad Christum post baptismum veniens, ramo refectionis et luminis pacem annuntiat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Nehemiah 8:15et ut prædicent, et divulgent vocem in universis urbibus suis, et in Jerusalem, dicentes: Egredimini in montem, et afferte frondes olivæ, et frondes ligni pulcherrimi, frondes myrti, et ramos palmarum, et frondes ligni nemorosi, ut fiant tabernacula, sicut scriptum est. + 8.15 Ligni pulcherrimi, etc. ID., ibid. Quod scilicet Hebræi vocant cedrum. Frondes vero myrti et obumbraculum sibi affert qui dicere potest, Christi bonus odor sumus Deo in omni loco II Cor. 2.. Frondes ligni pulcherrimi et frondes myrti, etc. Fructus charitatis quæ inter omnes virtutes pulcherrima, per quam et Christus lignum crucis pro nostra salute ascendit, cujus passionem dum quantam possumus, imitamur, frondibus profecto ligni pulcherrimi et myrti in mortificationem vitiorum et libidinum protegimur. Magi enim Domino myrrham offerentes docuerunt, quia qui Christ sunt, carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifigunt. Ramos palmarum. ID., ibid. Ramos palmarum afferimus, quod est manus victricis ornatus, cum mentem vitiorum victricem gerimus, et invictam cunctis hostibus, ut stemus ante thronum in conspectu Agni, amicti stolis albis, et palmæ in manibus nostris Apoc. 7..
Romans 10:15quomodo vero prædicabunt nisi mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona ! + 10.15 Quomodo vero prædicabunt nisi mittantur? Ecce apparet quod et ad gentes missi sunt prædicatores. Quam speciosi. Quia mundum illuminant, in quo apparet a Deo missos, alioquin hoc non poterant. Pacem. Reconciliationem inter populum et populum diruta maceria legalis ritus in Judæis, et idololatriæ in gentibus. Et inter Deum impios per fidem justificantem, et homines in eum credentes. Evangelizantium bona. Pacem super pacem, quia et regnum Dei pax est.