The Bible Software
bible.softwareRomanosRomanos 10 › Romanos 10:15

Romanos 10:15

quomodo vero prædicabunt nisi mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona ! + 10.15 Quomodo vero prædicabunt nisi mittantur? Ecce apparet quod et ad gentes missi sunt prædicatores. Quam speciosi. Quia mundum illuminant, in quo apparet a Deo missos, alioquin hoc non poterant. Pacem. Reconciliationem inter populum et populum diruta maceria legalis ritus in Judæis, et idololatriæ in gentibus. Et inter Deum impios per fidem justificantem, et homines in eum credentes. Evangelizantium bona. Pacem super pacem, quia et regnum Dei pax est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And how shall they preach, except they be sent? as it is written, How beautiful are the feet of them that preach the gospel of peace, and bring glad tidings of good things!

In Context

14Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine prædicante? + 10.14 Quomodo ergo invocabunt, etc. Probato, qoud de utroque assumitur populo, ostendit per quid, scilicet per missionem utrisque factam, quam qui non receperit, inexcusabilis est. Invocatio salvat, ergo oportet credere: quia, quomodo, etc. Aut quomodo credent, etc. Quasi dicat: Non credent, nisi audiant. Nec enim olim aliquis credidit qui non aliquo modo audivit vel interius vel exterius. Dicit autem quod credere ex auditu sit, audire ex prædicatione, prædicare ex missione Dei; ita ut totum descendat ex fonte gratiæ. Prædicatio autem vere est ex missione, quia et pseudo bene nuntiantes, misit Deus qui in bonum malo novit uti. Aliquando etiam malos malis mittit in iram, id est prædicare permittit malos malis ad eorumdem pœnam, ut vicissim per se, sicut justum est, pereant. AUG. Apostolus quod ait: Quomodo credent ei quem non audierunt? De gentibus dixit, etc., usque ad prædicatores Christi esse mittendos.

16Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro? + 10.16 Isaias enim dicit, etc. Præscius Deus prædixit infidelitatem Judæorum, sed non fecit; neque præscisset mala eorum, nisi ea haberent. Sic etiam excæcat quod est deserendo, non autem faciendo et hoc meruit voluntas. Si dicitur non possunt Judæi credere quia Isaias prædixit, dico non possunt, quia nolunt. Quod Deus præscivit, prædixit; sed non fecit. Non possunt, dum superbi, dum tales, ut scilicet omnia suis viribus attribuerent, et negarent sibi necessarium esse divinum auxilium ad bene operandum.

Read all of Romanos 10

Cross References

Isaiah 52:7[Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et prædicantis pacem; annuntiantis bonum, prædicantis salutem, dicentis Sion: Regnabit Deus tuus ! + 52.7 Quam pulchri. ID. De eo qui supra dixerat: Ego ipse qui loquebar ecce adsum, testatur propheta quod ipse supra montes Evangelium prædicavit. Annuntiantis, Christi, per semetipsum, per apostolos, quibus ait: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis Joan. 14.. Super quos Dominus sedens prædicabat: Ipsi etiam pedes Christi, prædicationem ejus portando.

Isaiah 61:1[Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me; ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et prædicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem; + 61.1 Spiritus Domini HIER. Christus secundum humanitatem qui supra dixerat, Ego Dominus, in tempore congregabo eos, etc. Quod unxerit me: oleo lætitiæ, abundantia gratiæ. ID. Hæc unctio in baptismate completa est, quia Spiritus Domini in specie columbæ descendit, et mansit in illo. Ad annuntiandum. Septuaginta: Ad evangelizandum pauperibus. Apertionem, scilicet resolutionem; sic enim Symmachus apertius transtulit.

Nahum 1:15Ecce super montes pedes evangelizantis, et annuntiantis pacem. Celebra, Juda, festivitates tuas, et redde vota tua, quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial: universus interiit.]

Matthew 28:18Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra: + 28.18 Et accedens. Et ideo pius magister et illos ad fidem confortat, et dubios ad fidem vocat intimans ad quantam pervenerit gloriam. Data est. Hoc non de coæterna Patris divinitate, sed de assumpta dicit humanitate, in qua minor angelis, in qua etiam gloria et honore coronatus est et omnibus superpositus.

Luke 2:14[Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.] + 2.14 Et in terra pax. Quando peccando eramus a Deo extranei, extraneos nos angeli deputabant; sed quia cognovimus regem nostrum, recognoverunt nos angeli cives suos. Et timet angelus adorari ab humana natura quam in suo rege considerat. Hominibus bonæ voluntatis. BEDA. Qui suscipiunt natum Christum, non his qui audita ejus nativitate sunt turbati et eum persecuti. Non est pax impiis, dicit Dominus Isa. 48..

Luke 10:1Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. + 10.1 Post hæc autem, etc. BED. Sicut in apostolis est, forma episcoporum, etc., usque ad sicut sol triduanum suæ lucis ambitum per septuaginta duas horas efficere solet. Misit illos binos. Per hoc quod binos mittit, innuitur quod nemo prædicationis officium debet suscipere, qui erga alium charitatem non habet. Vel bini mittuntur, secundum quod bina animalia missa sunt in arcam, id est masculus et femina, immunda prius in carnali generatione, sed mundata Ecclesiæ sacramento per spiritualem gratiam in discipulorum prædicatione.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romanos 10:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romanos 10:14Romanos 10Romanos 10:16 →