Hebrews 1:3
qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis: + 1.3 Qui cum sit splendor gloriæ, etc. Hic secundum divinam naturam commendat Christum, ostendens eum coæternum et coæqualem Patri, ejusdemque cum eo substantiæ, sed alterum in persona. Figura substantiæ. Ecce aliter personaliter, ut figura ab eo cujus est figura. Sed æqualis, quia non dissimilis, sicut ipse ait: Pater in me est; et: Qui videt me, videt et Patrem meum Joan. 14.. Attende quod hæc nomina, scilicet lumen, gloria, quandoque ad naturam divinam referuntur, quandoque ad personam. Et quando ad personam referuntur; modo ad Patrem, modo ad Filium referuntur. Dicimus enim: Pater est lumen, et Filius est lumen. Similiter Pater est gloria, Filius gloria, et hi duo una gloria et unum lumen, non duo. Et dicitur Filius gloria de gloria, sicut lumen de lumine, et principium de principio, et Deus de Deo, non tamen duo dii, sed unus, non duo principia, sed unum. Splendor autem et figura, sicut et imago proprie ad personam Filii referuntur et relative dicuntur. Portansque omnia, etc. Supra dictum est, quia per ipsum fecit omnia. Hic ei nunc summam auctoritatis attribuit, ex eo quod cum auctoritate cuncta gubernat et continet. Sicut enim ab eo creata sunt omnia, ita per eum immutabilem conservantur. Creatoris enim omnipotentia causa est subsistendi omni creaturæ, quæ virtus si ab eis quæ condidit regendis aliquando cessaret, simul omnium rerum species et natura concideret. Purgationem. Postquam ostendit ejus excellentiam quo cuncta creavit et gubernat, hic humilitatis ejus benignitatem commendat. Commonet enim nos crucis et resurrectionis et ascensionis, ubi ait: Sedet, etc. In excelsis. Dicens hoc, non loco concludit Deum: sed ostendit hominem Christum omnibus altiorem, et omnibus eminentiorem. Sic et per dexteram, non Deum deformavit, sed similitudinem honoris demonstravit. Confessus enim nihil demonstrat aliud nisi honoris æqualitatem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 15:15qui faciet unum pro peccato et alterum in holocaustum: rogabitque pro eo coram Domino, ut emundetur a fluxi seminis sui. + 15.15 Coram Domino ut emundetur. Secundum voluntatem et legem Dei, super quæ peccavit, emundatur pœnitendo, sacrificia orationum offerendo, et deinceps recte vivendo et perfecte sapiendo.
Job 37:22Ab aquilone aurum venit, et ad Deum formidolosa laudatio.
Psalms 110:1Alleluja. [Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum, et congregatione. + 110.1 Alleluia. CASS. Primus psalmus per omnes litteras alphabeti, etc., usque ad tertio eosdem redemptos asserit, et Novum Testamentum mansurum, ibi Redemptionem. Confitebor. AUG. Non est hic confessio peccatorum, sed laudis: illa luget, hæc gaudet: illa vulnus medico ostendit, hæc de sanitate gratias agit. In concilio. Non temere, sed ex ratione, scilicet pro æternis, sicut omnes justi. CASS. In concilio justorum. Hic nunquam inter omnes justos ubi sunt misti mali, sed jam videntur in futura societate psallere spe rapti ad superna. In concilio, quod est, quando cum Domino judicant. In congregatione, quando de toto collecti. 1
Micah 5:4Et stabit, et pascet in fortitudine Domini, in sublimitate nominis Domini Dei sui: et convertentur, quia nunc magnificabitur usque ad terminos terræ.
Mark 16:19Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei. + 16.19 In cœlum. AUG. Nota quod aliquando cœlos pluraliter et aliquando cœlum singulariter, etc., usque ad ubi fidelium credulitas plus actibus quam locutionibus eruditur. Et sedet a dextris. BEDA. Et nunc omnia judicans, in fine omnium Judex venturus est. Stephanus autem vidit eum stantem, quia in certamine habuit eum adjutorem.
John 1:4In ipso vita erat, et vita erat lux hominum: + 1.4 Quod factum est, erat vita in ipso. AUG. Joannes Chrysostomus: Et sine ipso factum est nihil. Quod factum est. Hilarius: Sine ipso factum est nihil, quod factum est in ipso.