The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 10 › Hebrews 10:23

Hebrews 10:23

teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit), + 10.23 Fidelis enim. Sicut Deus fidelis in promissis, ita nos sibi fideles vult esse in promissis nostris. Fidem ergo et confessionem habeamus quantum ad nos.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Let us hold fast the profession of our faith without wavering; (for he is faithful that promised;)

In Context

22accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda, + 10.22 In plenitudine fidei. Perfecta est nostra fides, quoniam nihil horum jam est visibile, nec sacerdos, nec hostia. Aspersi corde. Per hoc ostenditur, quod non fides sola, sed vita cum virtute quæritur. Abluti aqua, id est baptismo.

24et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum: + 10.24 Et consideremus, etc. Perfectus alios hortando, minor perfectum imitando. Inde hortatur Apostolus ad ea quæ conveniunt fidei.

Read all of Hebrews 10

Cross References

1 Corinthians 10:13Tentatio vos non apprehendat nisi humana: fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere. + 10.13 Tentatio vos, etc. Hortatur ut humana tentatio illos apprehendat, non alia. Humana enim tentatio est, ut in necessitate vel pressura non diffidat homo de Deo, auxilium humanum requirendo. Propter Christum ergo pati, humana tentatio est, per quam proficitur apud Deum. Possitis sustinere. Quod fit per humilitatem. Humiles enim in omni tentatione custodit, ut illi non crepent in fornace, qui non habent ventum superbiæ.

2 Thessalonians 3:3Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo.

Hebrews 3:6Christus vero tamquam filius in domo sua: quæ domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus.

Hebrews 4:14Habentes ergo pontificem magnum qui penetravit cælos, Jesum Filium Dei, teneamus confessionem. + 4.14 Habentes ergo. Hic incipit dicere de pontifice Christo, quomodo sufficiens, et quomodo dignior veteri sacerdote. Quem etiam immutat, et legem, quæ sub illo est, per meliorem legem suam, et quomodo necessarius nobis ad justitiam et salutem.

Hebrews 11:11Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam præter tempus ætatis: quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat. + 11.11 Quoniam fidelem. Prius risit, etsi ex gaudio, non tamen plena fide: sed post, verbis angeli, in fide solidata est. Riserat etiam Abraham, quando ei promissus est filius, sed risus ille admirationis fuit et gaudii, non dubitationis.

Revelation 3:11Ecce venio cito: tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam. + 3.11 Ecce venio cito. Quasi dicat: Tentatio vero veniet, sed ne succumbatis, quia venio ad remunerandum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 10:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 10:22Hebrews 10Hebrews 10:24 →