Hebræos 10:25
non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem. + 10.25 Sicut consuetudinis. Culpat scindentes unitatem charitatis, quasi inter alios non possent habitare causa sanctitatis suæ; qui potius suo exemplo debuerunt consolari eos. Sed consolantes. Consolatur laborantem, qui pariter in labore persistit, quia sublevatio laboris est nisus seu nisio collaborantis, ut in itinere fit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 24:33ita et vos cum videritis hæc omnia, scitote quia prope est, in januis.
John 20:19Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum: venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis. + 20.19 Cum ergo, etc. Hoc ipso in die resurrectionis factum est, in quo quinquies Jesus apparuit. Primo Mariæ Magdalenæ, secundo eidem cum aliis currenti nuntiare discipulis volentibus, tertio Petro, quarto Cleophæ et socio ejus, quinto discipulis januis clausis prædictis duobus jam reversis.
Acts 2:1Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco: + 2.1 In eodem loco. Cœnaculo scilicet, in quod ascenderant. Qui Spiritum desiderat, carnis domicilium mentis contemplatione transcendens calcat.
Acts 16:16Factum est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quamdam habentem spiritum pythonem obviare nobis, quæ quæstum magnum præstabat dominis suis divinando.
Romans 12:8qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui præest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate. + 12.8 Qui miseretur. Hæc miseratio est quotidiana medicina quotidianis vulneribus etsi levioribus; tamen judicium sine misericordia fiet ei qui non facit misericordiam Jac. 2., et hoc utique justum est ut dimittatur dimittenti et detur danti. Quisquis vero quasi nimis justus et securus judicium exspectat sine misericordia, sibi iram provocat. Misericordia hæc multiplex est, scilicet peccanti ignoscere, oppresso subvenire, etc.; et ideo subdit de misericordia ponendo unum ejus membrum cum præmissum sit aliud membrum, ubi autem qui tribuit, in simplicitate. Simplicitas excludit hypocrisim, hilaritas gaudium ostendit, et fretum spe futuri.
1 Corinthians 3:13uniuscujusque opus manifestum erit: dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur: et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. + 3.13 Dies enim. Hic, dies est hominis pro nutu suo agentis, sed in judicio vel morte cujusque, dies est Domini secundum merita judicantis, imo et hic judicium incipit a domo Dei, id est, a salvandis incipit pœna, quæ consummabitur in reprobis. Ideo enim puniuntur electi, ut ibi non puniantur. In quo die est ignis tribulationis quo uritur amor rerum temporalium, dum contristantur de amissis, unde et dicitur: Tribulationem carnis habebunt hujusmodi. Ignis vero extremi judicii tam diu durabit, quousque purgati sint qui salvandi erunt. Ignis probabit. Duos ignes futuros legimus. Unum æternum, quo æternaliter punientur reprobi, qui sequetur judicium. Alterum qui præcedet, quo exuretur facies mundi hujus, qui emendabit eos qui superædificaverunt lignum, fenum, stipulam. Qui autem aurum, argentum, lapides pretiosos de utroque igne securi sunt.