Romans 12:8
qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui præest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate. + 12.8 Qui miseretur. Hæc miseratio est quotidiana medicina quotidianis vulneribus etsi levioribus; tamen judicium sine misericordia fiet ei qui non facit misericordiam Jac. 2., et hoc utique justum est ut dimittatur dimittenti et detur danti. Quisquis vero quasi nimis justus et securus judicium exspectat sine misericordia, sibi iram provocat. Misericordia hæc multiplex est, scilicet peccanti ignoscere, oppresso subvenire, etc.; et ideo subdit de misericordia ponendo unum ejus membrum cum præmissum sit aliud membrum, ubi autem qui tribuit, in simplicitate. Simplicitas excludit hypocrisim, hilaritas gaudium ostendit, et fretum spe futuri.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina,
9Dilectio sine simulatione: odientes malum, adhærentes bono:
Cross References
Deuteronomy 15:8sed aperies eam pauperi, et dabis mutuum, quo eum indigere perspexeris.
Deuteronomy 16:11et epulaberis coram Domino Deo tuo, tu, filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, et Levites qui est intra portas tuas, advena ac pupillus et vidua, qui morantur vobiscum: in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi.
Job 31:16Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduæ expectare feci; + 31.16 Si negavi quod volebant. Post castitatem et humilitatem subdit de libertate; per hoc ostenditur, non solum ad inopiam pauperibus sed etiam ad desiderium deseruisse. Et oculos viduæ. Incunctanter dandum est, quod cum vera humilitate quærit, id est, quod nec ex desiderio, sed ex necessitate poscitur, ut non solum ex munere, sed etiam celeritate muneris bonorum operum merita augeantur.
Psalms 101:1Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam. + 101.1 Oratio pauperis. AUG. Secundum formam servi, etc., usque ad sponsus propter caput, sponsa propter corpus. Christus pauper in nobis, et nobiscum, et propter nos, hic orat in persona pœnitentis, suam dejectionem, et dejectionis causam recognoscentis, et a peccatis liberari atque in pristinum statum restitui petentis. Monet ergo suam advertere miseriam, et Dei petere misericordiam. 1
Proverbs 22:9Qui pronus est ad misericordiam benedicetur: de panibus enim suis dedit pauperi. Victoriam et honorem acquiret qui dat munera; animam autem aufert accipientium.
Ecclesiastes 11:1[Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum. + 11.1 Mitte panem. Aptos fructificationi.